Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. accenſa in Recipiente candela, de qua nobis ſermo, non eſſet,
cur extingueretur. An extinguitur, quia aëris vis elaſtica aduer-
ſatur expanſioni flammæ, quam aër ſe dilatans comprimat, ac
ſuffocet? At quò ſe magis dilatat aër, minoremque patitur com-
preſſionem, eò languidior fit vis elaſtica, vt omni elateri accidit; ſemper igitur minùs comprimi flammam, non verò magis exte-
nuari, oporteret, cùm maximè aër, reducto embolo, ſe dila-
tans locum in antliæ modiolo inueniat. Quod ſi in aëre libero, & ,
vt ipſi quidem Elateriſtæ autumant, valdè compreſlo flamma
præualet, neque comprimitur, multo minùs comprimi poterit
ab aëre languidiùs conante ſe dilatare, vtpote minùs compreſſo: Multò autem citiùs in Recipiente extinguitur flamma, ſi antlia
exhauriat aëris partem, quàm ſi aër idem integer in Recipiente
permaneat: Non igitur flamma comprimitur ab aëre dilatato. Quare ex iſtâ aëris expanſione oriri celeriorem flammæ interitum,
cum videatur manifeſtum, conſequens eſt aërem per vim diſtra-
hi, atque conantem ſe contrahere, exſugere ex accenſâ cande-
lâ particulas vi ignis diſſolutas; quæ abſtractæ ab ellychnio ne-
queunt vlteriorem flammæ accenſionem efficere. *Eâdem ſebaceâ*
*candela denuò in Recipiens immiſſà (poſtquam Follium molli af-*
*flatu à fumis fuiſſet liberata) duo circitor minuta à tempore,*
*quo exerceri cœpit antlia, flamma perdurauit: atque à primâ*
*factâ exſuctione viſa eſt flamma ſecundùm omnes ſuas dimenſiones*
*ſeſe contraxiſſe. Poſt aëris exantlati ſecundum aut tertium bau-*
*stum flamma (extremâ ſummitate exceptâ) cœrulea admodum*
*apparuit, & à ſeuo magis magiſque receſſit, donec tandem ſum-*
*mum ellychnij cacumen poſſidere videretur, vbi etiam expirauit. *
Hæc Phænomena aptiſſimè congruunt cum aëris ſe contrahentis
conatu; quem indicâſſe videtur veſica arefacta, filo firmiter ob-
ſtricta, modiceque inflata, ac in Recipiente appenſa, quæ
poſt exhauſtum àmbientem aërem diſrupta eſt *non ſinè ſciβurâ*
*maximè biulcâ, nec minùs obliquâ, non ſecus ac ſimanuum con-*
*uellentium vi lacerata atque diſrupta eſſet,* vt habetur Exper. 5. Sicut igitur aër diſtractus, & veſicam circumplexus, dum ad ſe
redire nititur, illam vndequaque ita attrahit, vtintumeſcere vi-
deatur, atque diſtendi; ita pariter ſulphureas cœteraſque parti-
culas iam diſſolutas in candelâ attrahere nitens prohibet primùm,
ne tanto impetu intrà ellychnium ſuos motus agant, tantaque

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer