Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. conſiſtere, & idcircò per aliquid ſibi additum (Vbicationem
ſcholæ vocant) in hoc potiùs quàm in alio ſpatio conſtitui opor-
teat, ſecluſis omnibus extrinſecis; adeò ne eſt ab omni intelli-
gentiâ remotum poſſe corpus per Maiorem Vbicationem in ma-
iore ſpatio, per minorem in minore, conſtitui? quemadmodum
in veloci motu plus ſpatij occupat, minus in tardo. Sic corpus
omne aſpectabile colore aliquo affectum eſſe neceſſe eſt; nil tamen
prohibet, quin eiuſdem corporis color modò intenſior ſit, modò
remiſſior, quo corpus illud magis aut minùs in oculos incurrat; ſi-
mili igitur ratione natura eadem collocari poterit in ſpatio per Vbi-
cationem ſiuè ampliorem, ſiuè contractiorem: quamuis negan-
dum non ſit certam ac definitam Vbicationem ſingulis corporibus
pro eorum naturâ congruere. Hinc corporum menſura, vt pal-
maria dicantur, ſiue cubitalia, non ex ipſa eorum materiâ deſu-
mitur, ſed ab extenſione, qua ſpatium occupant; adeoque li-
cèt Ariſtotelici affirmarent Recipiens adæquatè impleri ab aëre,
non tamen concederent impleriab aëre digitali, cum aër ille re-
liquus non habeat ampliùs Vbicationem, quæ à digito appella-
tionem tribuebat, antequam rareſceret, ſed ex violentâ particula-
rum diſtractione aſſumpſerit Vbicationem capacitati Recipientis
congruentem.

Maur. Sæpiûs in hanc Philoſophorum crucem, implexam ni-
mirum de rarefactione quæſtionem, offendimus: Sed noſtrâ pla-
nè non refert, quorumnam Philoſophorum placitis in explicand â
rarefactione adhæreamus: quacunque tandem ratione illa contin-
gat, hoc firmum ac ratum ſit, eductâ per antliam aëris parte,
reliquum in Recipiente aërem rareſcere ac dilatari: vtrùm ſponte
ſuâ ſe explicet, atque compreſſionis iugum excutiens virtutem
elaſticam exerceat, an verò per vim diſtrahatur, non omnes con-
ſentiunt. Mihi profectò vis aëri ſic rareſcenti illata videtur, non
ſolùm quia poſt agitatam diutiùs antliam ſumma percipitur diffi-
cultas in reducendo embolo (qui potiùs faciliùs deprimeretur, ſi
motui aëris ſe ſuâ ſponte explicantis obſecundaret, vt à nobis
aliàs obſeruatum memini) immò ſi dimittatur manubrium, aut
vectis, & manu nihil conante apprehendatur emboli pars extre-
ma extans, nullus extrinſeci aëris percipitur impulſus, ſed cum
manu ſurſum magnâ vi trahitur embolus ab aëre tantam raritatem
reſpuente: yerùm etiam quia, niſi aër præter naturam rareſceret,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer