Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. truſus videtur ab externoaëre, vt vocant compreſſo; nam ſic
expreſſo æthere comprimeretur magis, & illum iterum momen-
to reſorberet, cum in aperto Recipiente aër deſineret eſſe rarus: Sin autem, vt Ariſtoteli tribuitur, tredecies milleſima pars aë-
ris, quæ priùs tam exiguo ſpatio continebatur, eadem adæqua-
tè repleat totum Recipiens, hoc illud eſt, quod omnem captum ſu-
perare dicitur; perinde quippe eſt, ac ſi dixeris pollicem, nulla facta
adiectione, euadere in cubitum.

Grad. Equidem ab inanitatibus admittendis abhorreo: ſicut
enim tredecim millibus cyathorum vini ſi quis cyathum vnum
aquæ admiſcuerit, non ſatis aptè aquâ plenum vas diceret, ſed
vino; ita quoque ſi in Recipiente omne ſpatium fuerit inane,
& vnica tantùm pars tredecies milleſima relicta fuerit, abſolu-
tè vacuum pronunciandum eſſet (omitto hìc Logicum axioma,
*Negatio eſt malignantis naturæ*, nam exhauſtum & exinanitum
dicimus cyathum, in quo vna aut altera vini guttula relicta eſt)
certè non plenum aëre, cùm inanitates tanto exceſſu ſuperent par-
ticulam illam. Neque mihi facilè perſuadeo vim elaſticam aë-
ris, quæ vtique eſt naturalis virtus ſe explicandi, & dilatan-
di, eam eſſe, vt exigat in tota aëriâ regione, ſi exularent
vapores, tredecies millies plas eſſe Vacui quàm Aëris, atque
huiuſmodi eſſe aërem, qui ſupra Atmoſphæram ſimplex & ra-
rus, neque compreſſus, reperitur. Admitterem potiùs vitrum
ſubtiliſſimo ætheri peruium, illumque eâdem vi, qua aër di-
ſtrahitur, intus attrahi, vt interijciatur ſeiunctis particulis, at-
que iterum exprimi ab aëre ſe contrahente, & ad naturales di-
menſiones recipiente. Quamquam pro eâ animi propenſione,
qua in Ariſtotelicos feror, non adeò abſurdè eos loqui arbi-
tror, qui materiam eandem, ſi diuerſimodè afficiatur, modò
maiori, modò minori ſpatio coæquari poſſe exiſtimant. Nemini
certè abſonum videtur corpus aliquod veloci motu percurrere cen-
tum palmos, quo tempore non niſi decem ſpatij palmos lento mo-
tu percurrebat: quia nimirum huic ſpatio aut illi ſucceſſiuè coa-
ptarinon ex ſolâ corporis ſubſtantiâ pendet, ſed prout hac aut il-
lâ velocitate mouetur: neque enim idem eſt, corpus exiſtere,
atque ipſum moueri hoc aut illo impetu, ſiuè extrinſecùs im-
preſſo, ſiue promanante à naturali facultate. Cum itaque cor-
pus non ſit ita certo ſpatio aſfixum, vt nullatenus alibi poſſit

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer