Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. loco extrudere oporteret: vbi verò hic tot conceperit ex flammâ
ſubinde diſſipatâ igniculos ſui iuris factos, qui collatis viribus ſe
atque aërem ipſum immiſtum agitent celeriùs, quàm repelli va-
leant à primò erumpentibus necdum omnimodam libertatem na-
ctis igniculis, neceſſe eſt, intercluſo exitu, concitatam in ellychnio
ſeditionem comprimi, flammamque ceſſare.

Dand. Vix puto rem potuiſſe probabiliùs explicari, conſentit
quippe cum experimento. Nam cereolus accenſus Recipienti in-
cluſus aliquandiu ſatis luculenter exarſit, deinde iuxta omnes ſuas
dimenſiones flamma contracta eſt, & quidem ad imam ellychnij
partem, à qua deinde pauxillum aſcendit proximè extinguenda: ſuperior verò ellychnij pars aliquandiu ſupra flammæ ſummitatem
apparuit lucida, & poſt quinque circiter minuta fumi effluuium,
rectâ furſum aſcendens, ei ſucceſſit. Quod enim aliquandiu lu-
culenter arderet cereolus, tribuendum eſt flammulæ tenuitati pro
Recipientis amplitudine, cuius aër non niſi aliquantò longiore
temporis ſpatio indigebat, vt igniculis repletus, atque commo-
tus, erumpentis flammæ motui repugnaret, quæ nacta reſiſten-
tiam, neque valens ſe adeò explicare, apparuit imminuta, craſ-
ſioribus particulis minùs recedentibus à loco, ex quo emanabant,
ideoque in imâ ellychnij parte apparentibus: cumque primò ceſ-
ſaret vehemens eruptio ſulphurearum particularum ad flammam
neceſſaria, deſijt in imâ illâ parte apparere noua flamma, ſed,
quæ iam eruperat flammula, pauxillum aſcendit: diutiùs
autem ellychnij accenſio permanſit, quia ſatis erat iam exci-
tatis igniculis ellychnium permeare, & ſenſim expirare vnâ cum
vapore fumi.

Grad. Porrò Recipientis aërem, licèt incaluerit, non fuiſſe
factum ſecundùm ſpeciem leuiorem fumo, ex hoc rectâ ſurſum
aſcendente innotuit; vel quia igniculi aliqui fortaſſe grauiores
ſunt aëre, quem peruolitant, & aëris grauitatem auxerunt, ſicut
& terreni puluiſculi, qui aquam efficiunt lutulentam, aut parti-
culæ Salis in aqua diſſoluti, eam efficiant grauiorem: vel quia ſi
quæ particulæ rareſcentes factæ ſunt leuiores, alias vaſis lateribus
concluſas compreſſerunt, quæ propterea grauiores euaſere, adeò
vt moles ex leuioribus & grauioribus compoſita adhuc ſecundùm
ſpeciem ſit grauior fumo, cui idcirco rectus ſurſum motus conue-
nit. Quicquid ſit, quod in ſebaceâ candelâ obſeruatum fuerit,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer