Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Ignis extinctione. delâ latitabant: Sicut igitur prioribus momentis flamma candelæ
aut cereoli exilire potuit, explicandum ſupereſt, quid prohibeat,
ne poſtmodum ſimiliter erumpat.

Maur. Eos, qui ſubſtantiales formas Peripatetico, quem vo-
cant, modo perire & gigni, atque in exarſione nouam naturam
fieri adſtruunt, libenter audirem: Quid enim ex flammâ extincta
in Recipiente clauſo oriri dicerent, niſi aërem, & quidem à cir-
cumfluo aëre genitum? Non video autem, qui fieri poſſit, vt in-
caleſcens præter naturam in vaſe clauſo aër (qui liber flammam
non extinguit) adeò aduerſetur igni, vt illum corrumpat, cum
procliuius eſſet aërem ipſum in ignem conuerti addito calore im-
modico cum naturâ aëris non conſentiente. Nobis verò exarſio-
nem in igniculorum agitatione ac cœterarum particularum diſſo-
lutione, flammam autem in vehementi eorundem eruptione con-
ſtituentibus, difficilis explicatu non erit flammę in vaſe clauſo ex-
tinctio. Primùm enim fieri non poteſt corpus rareſcens ad amplio-
ra ſpatia ſe explicare, quin proximum corpus, cuius locum oc-
cupare nititur, propellat: huic verò ſi ſpatium aliud occupandum
non ſuppetat, in quod ſe recipiat, comprimi neceſſe eſt, & con-
trahi præter na turam, adeoque virtute ſuâ elaſticâ conari, vt ſuas
ſibi dimenſiones reparet. Cum verò particulæ, quæ in cerâ, ſebo,
aut oleo, exiguis ſpatijs continentur, reſolutæ in flammam val-
dè dilatentur, immò & ipſum Recipientis aërem ſuo calore non
nihil rarefaciant, conſequens eſt aliquas aëris concluſi, minuſque
calidi, particulas comprimi à validioribus ſe dilatantibus, atque
ipſas materiæ, quæ fomitem flammæ proximè ſubminiſtraret, par-
ticulas cohiberi, ne ſeſe explicent, atque exiliant; ac proinde
ceſſat flamma; cui videlicet nullus pateret locus, aëre iam com-
preſſo repugnante, ne per vim conſtipetur magis. Deinde, ſi à
rarefactionis vocabulo abſtinere conſultius quis duxerit, perpen-
dat continuum igniculorum effluxum in flammâ, eorumque ve-
hementem motum, quo & ipſi ſe, & aëris in Recipiente concluſi
particulas, quibus alij ſubinde atque alij immiſcentur, nouo ſem-
per impetu magis & magis exagitant: cumque ex ellychnio ſul-
phureæ aliæque particulæ diſſolui & ſecedere conantes, exilire ne-
queant, niſi proximum circumfluum aërem propellant; hinc fit
tandiu ſolùm flammæ eruptionem durare poſſe, quandiu illæ vali-
diùs commoueri poſſunt, quàm agitetur circumſtans aër, quem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer