Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Nona. oriaturnatura, quando ille extinguitur; & cum Ariſtotele ſen-
timus: particulæ eædem, quæ luce ſuâ in oculos incurrebant, & calore ſenſum tactûs ſollicitabant, auolantes ac diſſipatæ nullam
ampliùs ignis ſpeciem præſeferant, ſed aëri immiſceantur; & ſa-
tis habet Heraclitus, vt aërem ex ignis interitu oriri dicat, cùm
particularum illarum adiectione augeatur; quemadmodum & va-
pores, qui attenuati ad aërem ſpectabant, ijdem concreſcentes
atque denſati ſeiunguntur ab aëre, & aquæ formam induunt, quę
propterea ex aëris morte ortum ducere cenſetur. Maluiſſem ab
Heraclito explicari, quibus modis adducatur ignis ad interitum; ne-
que enim ſemper fame perire, deficiente alimento, conſtat, quam-
uis multiuorus ſit.

Maur. Non vnum eſt igni mortis genus, ſicut neque animanti-
bus, quæ ſæpè quidem ſponte ſuâ, non rarò tamen vi extrinſe-
cùs illatâ pereunt. Idem quoquè igni accidere obſeruamus; ali-
quando enim pabulo deficiente, aut viribus extenuatis elangue-
ſcens in auras ſenſim dilabitur; aliquando autem, licèt præferox
graſſetur, hoſtilem manum inuenit, à qua extinguatur. Qui-
nimmò neque eadem ſemper deprehenditur flammæ, atque ar-
dentibus prunis extinctionis cauſa. Id quod familiari experi men-
to compertum eſt. Nam ſi rimæ, per quam ventus ingreditur,
candelam accenſam opponas, extinguitur; ſi ardentem prunam,
accenditur magis. Similiter ex ſebaceâ candelâ, cuius ardens el-
lychnium opus eſſet emunctorio caſtigare, ſi flammam exſuffles,
illa extinguitur; at ſi validiore flatu pergas ellychnium ardens ir-
ritare, ne prodiens fumus longam moleſtiam naribus ſuo fœtore
inferat, quandoque iterum exilit flamma, quæ poſtmodum leuiore
flatu difflatur. Ellychnium ſcilicet poſt diſſipatam flammam ad-
huc ardens perinde ſe habet, atque candens carbo, qui flatu exti-
mulatus flammulam emittit.

Dand. Cum primùm in lucem prodiere ingenio ſiſſimi, atque ad
excogitandas Naturam perſcrutandi vias ſolertiſſimi, Roberti
Boyle Noua Experimenta Phyſico-Mechanica de Vi aëris Elaſticâ,
& eiuſdem effectibus, auidiſſimè perlegi, & viuidam non ſanè vul-
garis ingenij vim admiratus delectabar tam multiplici & vario ex-
perimentorum genere confirmari illa eadem Philoſophorum pla-
cita, quæ ille nititur conuellere, aliâ hypotheſi eorundem effectuum
cauſas explicare conatus. Memini autem inſtituta ab eo fuiſſe ali-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer