Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. dem, proſperum euentum portendere dictitabant, ſi diuidere-
tur, aduerſum: ſimiliter in accensâ tędâ ex flammâ in vnum api-
cem aſcendente proſperum, ex diuiſa infelicem, ex tricuſpide glo-
rioſum euentum ominabantur; ſi variè diſperſa, in ęgro mortem,
in ſano morbum; Si crepitans, infortunium; ſi ſubitò extincta,
ingens periculum timebant. Sed mittenda ſunt hęc delirantium
ſomnia.

Grad. Conſiderandi potiùs viderentur flammę colores, qui
iuxta variam materię accenſę naturam ipſi quoque varij ſunt; ſi
enim materię comburendę adijciatur Camphora, flamma exurgit
pallida, lactea; ſi addatur ſulphur, cęrulea eſt flamma; ſi pix Grę-
ca, fit rubea; ſi pix naualis, atra; addito Antimonio crudo,
flamma eſt buxea, ex Sale Ammoniaco viridis: Id quod fumorum
ex huiuſmodi rebus erumpentium admiſtioni cum Luce ignis pro-
priâ adſcribendum omnes quidem ſtatim intelligimus; verùm ab
hac diſputatione nobis abſtinendum iudico, ne nimis obſcuram lu-
cis naturam longiore diſſertatione perſequamur.

19. *DISSERTATIO NONA.*
De Ignis extinctione.

DAnd. Viuum in flammâ, & in prunis, Ignem hactenus
contemplatos, de eiuſdem interitu, & quomodo extingui
contingat, nunc demum diſſerere opportunum videtur; ſic enim
fiet, vt, quemadmodum in diſſectis cadaueribus viuentium anima-
lium motus explorant Medici, ita ex ignis extinctione eiuſdem con-
flagratio nobis clariùs innoteſcat.

Grad. *Heraclitus dicebat*, vt eſt apud Plutarchum lib. de
{ει apud Delphos, *Ignis mors, aëri est ortus; & aëris mors*,
*aquæ ortus. *

Maur. Ariſtoteles verò, ſi meminiſtis, lib. 2. de Gen. & Corr. text. 21. ait, *Nibil ex glacie gignitur, neque ex igne. * Vtri aſ-
ſentiendum? alter ex igne aërem oriri, alter ex igne nihil gigni
aſſirmat.

Dand. Philoſophos conciliemus, ne diſſideant inter ſe, & cum vtroque pacificè philoſophemur. Nulla gignitur noua natu-
ra, quando ignis accenditur, vt iam conſtituimus; nulla pariter

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer