Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. ram partium poſitione remouetur, atque comprimitur; ſi verò
ab incumbente aëre conſtiparetur aër, ille vtique, qui flammæ
baſi adiacet, validiùs conaretur ſe explicare, quàm qui flammę
apicem complectitur, ille quippe præ hoc conſtiparetur magis,
vtpote à longiore aëris prementis cylindro compreſſus: infima igi-
tur flammæ pars à circumfluo aëre ad latera vrgeretur magis,
quàm ſuprema pars; ideoque non in Conoidem, ſed in cala-
thoidem deſineret flamma conſurgens ex lucernâ, vt aliàs nos dice-
re memini.

Grad. Etiamſi verò in flammâ prodeunte ex vnico ellychnio
aliquid comminiſci liceret extruſioni illi aliquatenus fauens, certè
in lignorum incendio, vbi flamma fluctuans in plures apices di-
uiditur, nihil video magis rerum naturę accommodatum afferri
poſſe, quàm ſi dicamus flammam ex particulis heterogeneis con-
ſtare, atque illi ex lignis erumpenti obſiſtere aërem diuidendum,
propterea ſubtiliores aliquas, & in motum concitatiores parti-
culas præ cœteris velociùs præcurrere, atque faciliùs tenui rimâ
aërem findere, quas aliæ tardiores ſubſequuntur, & in cunei ſpe-
ciem aërem penetrant. Quia autem ex diuerſis lignorum partibus
exiliunt huiuſmodi velociores particulæ, ideò plures cuſpides flam-
ma emittit, atque in eo tot flammularum vndequaque erumpen-
tium, ſeque viciſſim collidentium, atque cum aëre colluctan-
tium, tumultu fieri nequit, quin flamma perpetuo fluctu agite-
tur. Quemadmodum verò ſi breuiori flammulæ ex lucernę ellych-
nio exilienti maiorem candelæ flammam ita admoueas, vt ſe
contingant, illam confeſtim altiûs aſſurgere videmus, & maioris
flammæ altitudinem exęquare, immò ex duabus vnicam amplio-
rem atque altiorem flammam fieri, collatis ſiquidem viribus aë-
rem faciliùs diuidunt, ſeque vlteriùs promouent; ita ex maiore
lignorum ſtrue incenſâ ampliorem exurgere flammam ex tam mul-
tis compoſitam neceſſe eſt: Nam ſicut multę confluentes aquę
rapidiorem fluuium conſtituunt, plures quoquè ſulphureę parti-
culę ex pluribus lignis vnâ erumpentes, atque in vnam flam-
mam coëuntes celeriùs agitantur, aëremque validiùs repellunt,
ac findunt.

Dand. Hinc ſanè ridenda vana atque futilia Pyromantum & Capnomantum dogmata, qui flammam ignis, quo victima ab-
ſumenda erat, obſeruabant, ſi enim illa in vnam coiret pyrami-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer