Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua turniorem; quia eorum particulæ, ex quibus coaluerunt, ita
fuere à Naturâ minutatim conciſæ, exquiſitè permiſtę, inuicem
complicatæ, atque tenaci vinculo coagmentatę, vt nequeant
Spiritus & Sulphur auolare, quin ſecum rapiant, quicquid ter-
reum atque Salinum illis admiſcetur. Hinc flamma perennis vide-
tur indiguiſſe fomite pingui & oleoſo, qui totus paulatim ab-
ſumeretur, & iterum ſubinde concreſceret in vaſe occluſo; alioquin
euanuiſſet diſſipatus in auras incenſus vapor, niſi cohibitus fuiſſet
in vaſe.

Dand. Sedneque illud diſſimulare poſſum, quod flammę mo-
tus velociſſimus eſt, & multo impetu propellit incumbentem ſibi
atque aduerſantem aërem, vt in caminis experimur, ſi cubicu-
lum fuerit clauſum; aſcendens quippe flamma per camini tubum,
& ſuo calore rarefacit, leuioremque efficit obuium ac proximum
aërem, & ſuo impetu ita illum propellit, vt per ianuę & feneſtrę
rimas alium externum aërem attrahat, qui in aëris camino proxi-
mi, atque in tubum attracti, locum ſuccedat; quantoque maior
eſt flamma, eò validiùs ſiue attrahitur, ſiue irrumpit aër per rimas
clariſſimo murmure, nec ſinè ſenſu acuti frigoris, ſi quis ad rimam
proximè accedat.

Grad. Ideò neſcio quem aliquando audiui, ioco-ne? an ſerio? ſuggerentem amico methodum refrigerandi in ſummo ęſtu vinum
aut aquam opeignis: iubebat ſcilicet rimas omnes feneſtrarum & ianuę accuratè obſtrui pręter vnam, cui intrà cubiculum, aut au-
lam, opponeretur vitrea phiala vino plena; tum ſub camino ac-
cendi ſarmenta, quorum flamma vberior celeriter aſcendens
aërem per patentem rimam attraheret in ſpeciem venti valdè fri-
gidi, qui perinde frigidum efficeret vinum vitreę phialę in-
cluſum.

Dand. Cum itaque flamma & proximum aërem calefaciens
rarum faciat amplioris ſpatij indigum, & ſuo motu obuium aë-
rem impellat, ſi fuerit in vaſe penitus clauſo, fieri non poteſt,
quin reliquus aër comprimatur; hic verò vi ſuâ elaſticâ compreſ-
ſioni reluctans, expanſionem flammę impediat, neceſſe eſt, atque
demumillam extinguat. Contigit mihi aliquando templum in-
gredienti, cùm humandum eſſet cadauer, & recens apertum
fuiſſet ſepulchrum, videre rem tunc prorſus inopinatam: etenim
cum veſpillo in ſepulchrum inferre vellet facem accenſam, illa,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer