Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Quod de vaſe in conum faſtigiato innuiſti, conuenit cum
co, quod aliquando excogitare placuit ſuper hoc eodem argumen-
to. Siquidem enim Oleum Sulphuris, vt vocant, ex campanâ
vitreâ ſtillat, ſub qua accenſum ſulphur comburitur; nil pro-
hibere videtur, quin pariter, ſi puriſſimo œnoſtagmate ellych-
nium imbuatur, & in vaſe conico accendatur, id, quod in flam-
mam aſcendit rarum, per vitri latera deſcendat concreſcens, & addatur reliquo œnoſtagmati, quod baſi incumbens ſenſim per
ellychnium attrahitur: ſi videlicet & tam amplum ſit vas, vt
flammula non præfocetur, & ellychnium tenue ex amianti filis ita
emineat ſupra œnoſtagmatis ſuperficiem, vt illud non incendat. Verùm ſubuereor, ne noſtris huiuſcemodi cogitatis operam luda-
mus; rem enim, ſi flamma accendenda eſt, ad praxim deducere
non leuibus, vt video, ſcatet difficultatibus. Quapropter in
Mauroceni ſententiam facilè venio, nempe lucem fuiſſe ſinè ar-
dore; quandoquidem, vt ad cap. 6. lib. 21. de Ciu. Dei Ludouicus
Viues ſcripſit, *Erutum eſt ſepulchrum memoriâ patrum, in quo*
*ardebat lucerna condita ibi, vt exinſcriptione apparebat, ſupra*
*milleſimum & quingenteſimum annum; eaque tota, extemplo ut*
*contrectari cœpta est, inter admotas manus friata in tenuiſſi-*
*mum abijt puluerem. * Cum ergo nulla liquoris fiat mentio, immò
in puluerem abierit tota materia, quæ manibus potuit innoxiè
contrectari, non temerè ſuſpicemur lucidum quid fuiſſe citrà flam-
mam, & fluiditatem liquori debitam. Addo me legiſſe ſcriptum,
Valentiæ in Delphinatu anno labentis ſęculi 53 in Campo, vbi
magna ſepulcrorum antiquorum ex lapidibus & marmore conſtru-
ctorum copia inuenta fuit, repertum pariter globum vitreum, in
quo lux quædã circulabatur: quæ tamen illico extincta eſt, ac rupto
globo admiſſus eſt aër. Audiui Sereniſſimo Electori Brandeburgico
haud ita pridem exhibitum duplicem Phoſphorum, alterum qui-
dem fulgurantem & colore atque duritie non abſimilem ſuccino
flauo, alterum verò liquidum (quem & Ignem frigidum indigita-
re aliquibus placuit) qui, ſi vitrum aperiatur, in denſum fumum
abit, Maur. ferè Allium redolentem.

Grad. Apud Aldrouandum de Mineral. lib. 3. cap. 6. pag. 348. Ca-
neparius in lib. de Atramentis. Liquorem, qui ſit fomes ignis per-
petui in Lucernis ſepulchralibus, ſic parat. Sumantur, inquit,
tres ſitulæ Lotij putrefacti, in quo ſex librę Chalcanthi Romani

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer