Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. affert moleſtiæ: Neutra enim abſque igne poſſet aut tenuiores cor-
porum particulas à craſſioribus ſecernere, aut plura contrarijs fa-
cultatibus prædita medicamenta ritè vnam in ſpeciem temperare. Id quod pro ſuâ ſapientiâ intelligentes Ægyptij in Memphitico
Vulcani templo libros Medicos aſſeruabant, vt ex Galeno lib. 5. de
comp. medic. ſec. genera cap. 2. colligitur, vbi ali quot cataplaſ-
matum conſtruendorum methodum ex eiuſdem templi adytis de-
promptam commemorat. Sed neque hoc tantùm: verùm *eſt & *
*ipſis ignibus medica vis. * (Plinij vocibus vtor lib. 36. cap. 27.) *Peſti-*
*lentiæ, quæ ſolis obſcuratione contrahitur, ignis ſuffitu-multifor-*
*miter auxiliari certum eſt. Empedocles, & Hippocrates id monſtra-*
*uere diuerſis locis. *

Sed abrumpendam tandem eſſe hanc diſputationem monuit
Gradonicus, nec diutiùs hærendum in ignis vtilitatibus recen-
ſendis, quas longè plurimas eſſe diffitebitur nemo, qui naturam
vniuerſam attentè circumſpiciat. Ne tamen, inquit, ſine corolla-
rio diſcedamus, illud poſtremo loco obſeruandum, quod, ſi ignem
ex arte adhibeas, quamuis tacens Stentora vincere poteris, & ab-
ſentem alloqui, ſeu potiùs literas clariſſimè exaratas ad eum mo-
mento mittere, quin denſa hoſtium corona vrbem cingens tabel-
larium intercipiat. Quis enim prohibere valeat, ne intempeſtâ
nocte abſenti amico præſtitutum tempus expectanti ardentem fa-
cem ex editâ turri oſtendas? Vbi verò amicus alterâ faculâ ſemel
aut iterum in gyrum actâ ſe attentum ſignificauit, quid faciliùs,
quàm, facem varias in partes contorquendo, pereuntes formas in
tenebroſo aëre ex ordine deſcribere? Singulis autem figuris, quas
fax mota deſcribit, ſingulas res, aut voces, aut characteres reſ-
pondere poſſe conſtat pro libito eorum, qui occultas haſce notas
inter ſe conſtituunt. Tam ſi amicus, poſt ſingul os tuæ facis mo-
tus, adnotet, quid cuique reſpondeat in ſchedulâ, quam præ
oculis habet, demum intima tuæ mentis conſilia cognoſcet: Nec
diſſimili methodo reſponſum dabit. Quod ſi pro face laternam
vſurpaueris intus obductam laminâ politâ lucem quaſi multiplica-
tam reddente, & tutus à vento eris, & ſingulos motus, citrà con-
fuſionis ac perturbationis periculum, clauſa laterna diſtinguet. Ne quis verò negotium hoc multis impeditum difficultatibus exi-
ſtimet, exemplum ſubijcio, in quo ſingulis Alphabeti latini
elementis ſinguli motus @, ijque facillimi, reſpondent. Primùm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer