Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. mum, comitibus pędagogis, ſe recipiebant honeſtæ animorum
remiſſioni operam daturi vſque ad tertiam noctis horam, cum ex
ſingulis cuiuſque domibus famulus adueniſſet facem pręlaturus,
quam, habitâ ragionis valdè niuoſę & tempeſtatis hyemalis ratio-
ne, eam eſſe oportebat, cuius flammam neque ventus neque plu-
uia facilè extinguere valeret. Contigit autem ſemel ex famulis
vnum, cum adueniſſet herilem filium domum reducturus, & ad-
huc aliquandiu illum pręſtolari neceſſe eſſet, voluiſſe facem extin-
guere, ideoque illam appreſſiſſe angulo, quem ſcalarum gradus
cum pariete conſtituebant: compreſsâ flammâ retraxit facem,
& ne quid fœtoris exhalaret ellychnium fumigans & adhuc accen-
ſum, iterum facem ad angulum eundem applicuit: & ecce ex ino-
pinato flamma corripuit ellychnium; obſtupuit primùm; tum lu-
dibundus iterum facem in angulo eodem graduum extinxit, ite-
rumque accendit: id quod puer vnus illac fortuitò tranſiens ob-
ſeruauit, & pueros aliquos, inter quos Amicus, ex proximo
conclaui euocauit, atque interfuerunt ludo aliquoties iterato. Non aliam rei huius cauſam agnoſco pręter hanc, quod ſcilicet in
angulo illo hęrebant ſulphureę & bituminoſę particulę rarę atque
calentes, quę admotâ face adhuc valdè calente facilè nouo impetu
agitari incipiebant atque inflammari, & viciſſim ſulphureas facis
particulas excitabant, vt confertim in flammam erumperent. Sic
obſtupeſcunt rudiores, ſiquando viderint candelam recens extin-
ctam iterum accendi admotam pauimento aut parieti, ignorantes
fuiſſe latenter conſperſum contrito ſulphure, quod facilè accenſum
(ideò viuum & viuax dicitur, namque vt cecinit Ouidius, *Ad-*
*motas rapiunt viuacia ſulphura flammas)* etiam candelam ac-
cendit. Hinc ſuſpicari cæperam, an fortè materia aliqua inflam-
mabilis parari poſſet, quæ vaſe in conum faſtigiato concluſa, & accenſa, ita flammæ reliquias ad angulum compelleret, vt illæ
iterum à reſiduo ellychnij calore accenderentur, & reciprocan-
te motu (ſicut faci illi contingebat) ad ellychnium redirent: pro-
pterea exiguus flammæ fomes requireretur, ne nouâ materiæ ac-
cenſione flamma præfocaretur: id autem ſi fieret, manifeſtum eſt
aperto vaſe flammam illico expiraturam. Mihi tamen ineptè blan-
diri nolui, quaſi eâ facilitate in praxim deduci poſſent hæc, qua
licuit ea mentis intelligentiâ complecti; quæ enim erit materia illa? quæ vaſis amplitudo? quæ fomitis menſura?

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer