Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. in dubium reuocari poteſt, vtrùm lucerent ſolùm, an verò etiam
arderent. Si enim arſiſſent, vix aliter flammam illam perennare
potuiſſe intelligo, quàm ſi ſieret quidam materiæ in orbem redi-
tus, quemadmodum in vaſis Chymiſtarum Circulatorijs, vt in
Pelicano; aſcendens ſcilicet fumus ad ſummum vaſis apicem ibi
iterum cogeretur in Liquorem, qui per recurua vaſis brachia de-
ſcendens ad lucernæ fundum, fomitem flammæ denuo ſubmini-
ſtraret. Hic tamen exardeſcentis atque poſtmodum concreſcentis
materiæ circuitus ſuis non caret difficultatibus: propterea veroſi-
milius videtur lucem fuiſſe ab ardore ſeiunctam, cuiuſmodi in Ci-
cindelis, & quernis lignis putridis obſeruatur, aut in ſucco ex-
preſſo ex vermiculis, quos vulgus Ballaros vocat, innaſcentibus
ſaxo marinæ aquæ immerſo in Portu Anconitano; huiuſmodi enim
vermic ulos contuſos, & in vitream phialam iniectos tantum lu-
minis emiſiſſe, vt in obſcuro cœteroqui cubiculo potuerit literas
legere, mihi ſanctè affirmauit non ſemel vir fide digniſſimus. Et
Plinius lib. 37. cap. 11. de gemmis loquens ait, *in Phlegontide in-*
*tus ardere quædam videtur flamma, quæ non exeat. In Anthra-*
*citide ſcintillæ diſcurrere aliquando videntur. * Sed mihi ægrè per-
ſuadeo, quo tempore Pallas extinctus eſt, tantam fuiſſe in Latio
artis Chymicę notitiam, vt liquorem ex ſalibus volatilibus con-
denſatum pararent, aut materiam aliquam lucibibulam, ex quibus
lumen perpetuò emicaret. Certum quoque eſt non fuiſſe appoſi-
tam Phlegontidem gemmam, hec enim ſuam flammulam non ami-
ſiſſet, neque in illam adigi potuiſſet ſtylus, quo adacto, & per fora-
men ſubeunte aëre, flamma euaneſceret.

Grad. Proclìue eſt omnibus (nemo enim vult neſcire) eorum,
quę pręter communem naturæ conſuetudinem contingunt, cauſas
venari, ſi fortè in illas incurrat: idcirco aliquando mentem ſubijt
& de hiſce perpetuis lucernis aliquid comminiſci. Narrauerat mi-
hi Amicus ille noſter, qui @am acres nobis ſubdidit ſtimulos ad hanc
de Igne commentationem, aliquid, cui ipſe interfuerat, & pro-
prijs oculis admirabundus ſpectauerat adhuc puer, ſed iam tum in
illâ ætatulâ ſatis curioſus. Conſueuerantin patriâ illâ nobiles pue-
ri plures progredi ſimul ad deambulandum, inſtituto quaſi con-
tubernio ad racienda inter familias amicitię ſemina; ijque pro di-
ſcretâ parentum indulgentiâ, bacchanaliorum tempore, quibus
diebus ab ſtudijs feriabantur, ſub noctem in alicuius ex illis do-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer