De Flamma & Fumo.
clariſſimum & optimum, tardè enim conſumitur: in cibo non po-
teſt vſurpari, quia amarum eſt, quemadmodum & totus fructus. Amarus ſapor videtur ſatis indicare non modicam Salis copiam
ſulphureis particulis implicitam, quæ propterea illis manum inij-
cit, ne tam celeriter commoueantur, & auolent in flammâ. Cer-
tè iterato ſæpiùs experimento comprobatum eſt, iniecto in L@-
cernæ oleum Sale communi, flammam longè diuturniorem eſſe: non quia Sal ſit ardoris fomes, ſed quia olei particulis implici-
tus prohibet, ne illæ tam celeri motu, ac ſi ſolitariæ eſſent, ſol-
uantur in flammam. Hinc valdè hallucinantur quidam ſibi per-
ſuadentes Oleum ex Sale communi elicitum ſubminiſtrare poſſe
materiam flammæ perpetuò duraturæ, atque huiuſmodi oleo in-
ſtructas fuiſſe lucernas ſepulchrales antiquorum, quas inextinctas
perennâſſe tradunt. Nam oleum ex Sale deſtillatum non eſſe op-
portunum flammæ nutrimentum manifeſtò conſtat: An verò ſi
Oleum hoc Salis cum oleo oliuarum (aut ſimili oleo ex amygdalis,
ex nucibus, ex ſeminibus lini, vuarum & c. expreſſo) miſceatur,
efficere queat, quemadmodum Sal ipſe, vt oleum illud lentiùs
ardens diutiùs flammam emittat, nihil auſim affirmare, quippe
nullo nixus experimento: ſed perennaturam flammam prorsùs non
ſperarem.
Maur. Quod ad perennes illas ſepulchrales lucernas attinet, ſi
fas eſt ſincerè eloqui, quod ſentio, primùm anceps hæreo, quan-
tam fidem adhibere oporteat hiſtorijs, quæ paſſim circunferun-
tur, cum videantur alij ex alijs exſcripſiſſe, & à quibuſdam quan-
doque aliqua addantur, quę, vtpotè minùs probabilia, ſcriben-
tium fidem eleuent; quemadmodum de Pallante, cuius paulò
antè memini, haſtâ quidem transfixo, legi, non ſinè riſu, tam
amplam vulneris cicatricem in incorrupto cadauere fuiſſe deprehen-
ſam, nempe pedum quatuor & dimidij (vt ex Krantzio narrat
Beyerlinck in Theatr. Vit. Hum. V. Gigas) quantâm vix relin-
quere potuiſſet validus ictus bipenni inflictus. Deinde lucernas
quidem cadaueribus apponi ſolitas non inficior, cum non paucæ
præ multorum manibus habeantur fictiles lucernulæ in cryptis in-
uentæ, ac potuiſſe tam exiguo ellychnio illas inſtrui; vt tenuem
flammulam, quæ, pro ſepulchri amplitudine, ſuo ipſius fumo
non præfocaretur, emitteret aliquandiu duraturam fomite lentiùs
abſumpto. Verûm ſi fuiſſe perpetuas lucernas admittamus, adhuc