Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. baculo flammam tentâſſe, ſed cum vim caloris ferre nequiret, ce-
lerrimè manum retraxiſſe; cumque in baculo, præter opinionem,
nullum ignis veſtigium cerneret, ac miraretur in tanto incendio
non ſtatim conflagrâſſe lignum, in patriam redux confidenter
pronunciauit flammam illam vehementer quidem calidam, non ta-
men adurentem eſſe. Iubeat quis famulum ex ingenti flammâ ac-
cendere candelam, nullus dubito, quin ſeruus nimio calori ferendo
impar ſtatim ad dominum rediens ſanctè aſſeueretid à flammâ præ-
ſtari non poſſe.

Grad. Ego verò famulum huiuſmodi non redarguerem omnino; nimio ſcilicet calore liqueſcens cera, aut ſebum, affatim ellych-
nium obſtruit, nec igniculis celerrimè agitatis aditum permittit: quemadmodum enim accenſa candela ſi deorſum inclinetur, af-
fluens in ellychnium, & circa illud, cereus liquor flammam ſuf-
focat, ita illud imbuens & complectens prohibet, ne flammam
concipiat. Quod ſi ellychnium calido cineri priùs immittat,
tum illud flammæ admoueat, facilè accenditur candela, adhæ-
rent ſiquidem ellychnio cineres permiſti ceræ, quam diuiſam ſu-
beunt igniculi, & accendunt. Neque enim ijs aſſentire poſſum,
qui putant pinguia & oleoſa ideò ſeorſim non ardere, quia non
niſi ardenti corpori iuncta accendantur, & cereis atque Lucernis
ellychnia addi, vt accenſo ellychnio oleum pariter aut cera ar-
deat. His, inquam, non aſſentio, ellychnia enim ſæpè parantur
ex materiâ, quæ comburi neque accendi poteſt, ſatis tamen ſunt,
vt materia pinguis, qua imbuuntur, flammam concipiat: ideò
igitur pinguia non accenduntur ſolitaria, quia eorum particulæ co-
hæreſcunt; quæ ſi diuidantur interiectis ellychnij particulis, ab
igne corripiuntur, atque his in flammam abeuntibus aliæ ſuc-
cedunt, quandiu inter ellychnij particulas commiſceri valent. Cineres itaque candelæ illis immiſſæ ellychnio adhærentes locum
præbent igniculis, in quem ſe inſinuent.

Dand. Satis quidem, quæ de flammâ hactenus diſputauimus,
cohærere videntur cum experimentis; Sed nobis nullum veritati
ſucum induci patientibus diſſimulandum non eſt vehementem
hanc ſulphurearum, Salium volatilium, atque pneumaticarum
particularum eruptionem, quæ flammam conſtituit, ægrè con-
ciliari cum celebratiſſimis antiquorum lucernis perpetuis; neque
enim perpetua fieri poteſt huiuſmodi particularum ſeparatio, quin

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer