Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. tes circumſtans flamma opprimit; at ignei ſpiritus, quibus ex-
trinſecùs receptis aqua feruens ſcatet, licèt ſtuppam imbuentes ca-
lefacere valeant, quia tamen cum humore permiſti in illam pe-
netrant, non valent ſtuppæ particulas diſſoluere, vt turmatim
erumpant, immò, ſi erumpere conarentur, a circumſtante aquâ
comprimerentur. Contra verò manum traijciens per flammam à ſu-
perioribus partibus auolantibus nihil recipit, ab inferioribus, quę
in manum incurrunt, in tantâ motûs celeritate vix pauciſſimos re-
cipit igniculos, quibus intepeſcat manus; at ſi æquali motu per
aquam feruentem deducat manum, tum anteriores aquæ partes,
quæ propelluntur, tum poſteriores, quæ ſubſequuntur, tum que
ad latera manum complectuntur, ſuos igniculos immittunt, qui-
bus neruorum fibrillæ acriùs vellicantur, cum maximè aqua manui
adhærens calorem foueat & augeat, flamma autem ex paleis ſit val-
dè rara, nec hæreat.

Grad. Simile quid fortaſſe dicendum erit, ſi fidem adhibeamus
tum Ariſtoteli lib. de admir. aud. num. 35. ſcribenti, *In Pithecu-*
*ſis ardentem ac ſupra modum calidum ignem reperiri aiunt, ve-*
*rùm non adurentem*; tum Plinio lib. 2. cap. 106. loquenti de igne
in Megalopolitanorum agro, quem *lucundum* vocat, cum fron-
dem denſi ſupra ſe nemoris non adurat, & iuxta gelidum fontem
ſemper ardeat; & ſequenti cap. 107. flamma, quæ *exit ad Aquas*
*Scantias, inualida eſt, cum tranſit, nec longè in aliâ durans ma-*
*teriâ. Viret æternò hunc fontem igneum contegens fraxinus. *
Cum enim fraxinus ſit ex ijs arboribus, quæ Sale abundant cum
mediocri ſulphure, & exiguâ Spirituum copiâ, ideoque vt
plurimum longæuæ ſunt, & ſub cortice ſuccum, quo nutrian-
tur, etiam hyeme ſeruant, ſicut & quercus, & vlmus (licèt
apud nos frondibus ſpolientur) fieri potuit, vt fraxinus illa
nullis pateret hyemis iniurijs, quam blandus ſubiecti ignis ca-
lor foueret, nec tamen adurerentur frondes, ad quas procero
trunco altiùs ſublatas non peruenirent acriores igniculi aut flatu
aliquo diſſipati, aut (vt tibi aliquando, Maurocene, placuit)
poſt modicum in eruptione aſcenſum ſuâ grauitate deorſum re-
cidentes. Si autem flamma illa inualida eſt, cum tranſit, nec
longè in alia durat materiâ, manifeſtum eſt illam tenuibus & lan-
guidis conſtare igniculis, qui vix alienæ materiæ, in quam in-
currunt, irritare poſſint particulas, & in motum concitare, adeò

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer