Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. inquit, & tanta infirmitas, vt ictu leuiſſimo frangantnr, & preſ-
ſa facillimè conterantur; & tanta firmitas, vt nullo humore cor-
rumpantur, nulla ætate vincantur, vſque adeò, vt eos ſubſter-
nere ſoleant, qui limites figunt, ad conuincendum litigatorem,
quiſquis poſt quantalibet tempora extiterit, fixumque lapidem li-
mitem non eſſe contenderit? Quis eos in terrâ humidâ infoſſos, vbi
ligna putreſcerent, tandiu durare incorruptibiliter poſſe, niſi re-
rum ille corruptor ignis, effecit? Ideo ex mente Vitruuij lib. 5. cap. 9. in Ciuitatibus ambulationes, vt ſint ſemper ſiccæ, & non
lutoſæ, ſic erit faciendum. Fodiantur, & exinaniantur quàm
altiſſimè, & dextrâ atque ſiniſtrâ ſtructiles cloacæ fiant, inque
earum parietibus, qui ad ambulationem ſpectauerint, tubuli in-
ſtruantur inclinati faſtigio in cloacis. His perfectis compleantur
ea loca carbonibus, deinde inſuper ſabulone eæ ambulationes ſter-
nantur, & exæquentur: ita propter carbonum naturalemrarita-
tem, & tubulorum in cloacas inſtructionem, excipientur aqua-
rum abundantiæ, & ita ſiccæ & ſinè humore perfectæ fuerint
ambulationes. Hinc fortaſſe aliqui deſumpſerunt methodum con-
ſtruendi ſicca pauimenta in cubiculis, ſub quibus excauari ne-
queunt hypogæa: fodiunt enim ad mediocrem quandam altitu-
dinem, & ſolo fiſtucato ſtatumen inducunt ſilicibus, atque exæ-
quant; tum carbonibus congeſtis, & ſpiſsè calcatis imponunt,
vt moris eſt, lateritium pauimentum. Sic Theodorus Samius,
teſte Heſychio Mileſio in lib. de ijs, qui famâ eruditionis clarue-
re, conſuluit, vt templi Epheſini fundamentis carbones ſubſter-
nerentur, quòd loco vliginoſo carbones ligneâ exuti naturâ ſoli-
ditatem acciperent aquis inexpugnabilem. Occultâ autem putre-
dine non vitiari carbones humi defoſſos, ideò contingit, quòd
ſublato multo humore aqueo, qui ligno inſitus erat, vix tan-
tum humoris reliquum eſt, quantum ſatis eſt ad terreas particu-
las cum Salibus & Sulphure conglutinandas (ex quo carbonum
fragilitas oritur) circumſiſtentis autem terræ calor non valet hu-
morem illum exiguum attenuare, atque particularum carbonem
componentium nexum diſſoluere, quemadmodum ligni alicuius
humorem abundantem attenuans euocat etiam Spiritus, & reli-
quæ partes minùs arctè complicatæ concitantur in motum, vnde
fit putredo. Hęc humoris aquei inopia carbonem efficit facilem ad
exardeſcendum, & flammam, ſi paria ſint cœtera, puriorem reddit, Diſſertatio Octaua. magiſque perſpicuam, quàm quæ prodiret ex ligno, quod in car-
bones peruſtum fuit.

Dand. Quod ad flammæ ex carbonibus perſpicuitatem maio-
rem attinet, quæ ſæpiùs aliquid habet cærulei, non obſcuram
Sulphuris notam, nihil nunc de luce diſputemus, res enim eſt,
quæ tenebris fortaſſe non caret; ſed ſubtilitas illa flammæ ex car-
bonibus magis perſpicuæ nos in cognitionem deducat, cur illa va-
lidior ſit, quippe quæ ob ſuam tenuitatem, ac minorem cum hu-
more aqueo permiſtionem, faciliùs ſe in corporum meatus inſi-
nuat; ideò carbonibus potiùs, quàm lignis, vti placet in lique-
faciendis metallis. Porrò in tanto fornacum ardore ſatis conſtat
etiam multos ſales à particulis ſulphureis abripi, atque commiſce-
ri liquenti metallo, quod pro carbonum varietate aliquando fle-
xile euadit, aliquando nimis durum, ac fractioni obnoxium. Cu-
ius rei argumentum ſuppeditat Atlas Sinicus pag. 131. in XII Pro-
uincia Quangtung. Fuſæ, inquit, ex hoc ferro fiſtulæ pro bom-
bardis, quod ſanè mirum, nunquam diſſiliunt in frusta, ſed, ſi
nimium infarciantur puluere, aut ignis vim nimiam aliàs ferre
non poſſint, vt ſummum finduntur, aperiunturque aliquantum
abſque adſtantium noxâ; ex eo fortaſſe, quod ligneo carbone il-
lic liquefiat ferrum, qui lentitudinem aliquam illi conciliet, ac
viſcoſitatem relinquat, non foſſili, qui nimium induret ferrum, at-
que conſtipet. Nam ſulphur ſali iunctum tribuit ferro duritiem, ſed
& ſragilitatem.

Maur. Hìc verò, vbi de tenuitate flammæ ſermo eſt, nobis non
excidat diſcrimen, quod inter vim vrendi, & virtutem calefa-
ciendi, hoc eſt ſenſum caloris in tangente excitandi, intercedit; flamma etenim licèt exilis paleas & ſtuppam breui momento com-
burit, aqua quantumuis feruens nunquam illas accendet; contrà
verò per aſcendentem ex ſtramine aut ſtuppâ ardentibus flammam
celeri motu traijcies manum innocuam, at non item abſque dolo-
ris ſenſu per aquam feruentem; ac propterea flamma ex paleis
comburitea, quæ accendere nequit aqua feruens; hæc autem ci-
tiùs caloris ſenſum infert, quàm illa flamma. Exarſio nimirum
eſt partium ſulphurearum atque Spirituum vehementiùs concita-
torum eruptio è corpore, quod igneſcit; idcirco recepti ex flam-
mâ igniculi in paleis, aut ſtuppâ, harum particulas diſſoluere at-
que agitare valent, vt confertim exiliant, neque illas erumpen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer