Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. Ventum. In fumo nata animalia bipedia, vnde homines origi-
nem ducere, cenſent; in tenebris ſerpentia; in igne quadrupedia; in aquis natatilia; in vento volatilia. His quinque elementis ma-
lis debellandis, alia quinque elementa de regno & ſubſtantia Dei
miſſa eſſe, & inilla pagnâ fuiſſe permiſta Fumo Aëra, Tenebris
Lucem, Igni malo Ignem bonum, Aquæ malæ Aquam bonam,
Vento malo Ventum bonum. Etinferiùs. Adam & Euam ex pa-
rentibus principibus fumi aſſerunt natos, cum pater eorum, no-
mine Saclas, Sociorum fætus omnium deuorâßet, & quicquid in-
de commixtum Diuinæ ſubstantiæ ceperat, cum vxore concumbens
in carne prolis tanquam tenaciſſimo vinculo colligâſſet. Quibus
vtique dici potuit, quod idem S. Doctor lib. 2. contra Fauſtum
cap. 3. ait, An in fumo veſtra mendacia, tanquam fumus ipſe,
euaneſcunt, atque deficiunt? Immò illis congruiſſet exitus Vetro-
nij Turini, quem conuictum, quod accepiſſet pecuniam, quaſi
cuiuſdam cauſam Imperatori commendâſſet, cum tamen nihil di-
xiſſet (vt ſcriptum reliquit Lampridius in Vita Alexandri Seueri)
ipſe Alexander in foro tranſitorio ad ſtipitem ligari præcepit, & fumo appoſito, quemex ſtipulis atque humidis lignis fieri iuſſerat,
necauit, præcone dicente, Fumo punitur, qui vendidit fumum. Aut potius quia Auſi, quod liceat tunicâ punire Moleſtâ, vt lo-
quitur Iuuenalis Satyr. 8. , induendi fuiſſent, quippe hæreſeos rei,
tunicâ alimentis ignium illitâ & intextâ, quam propterea Mole-
ſtam dixere Antiqui; non enim fumo, ſed flammâ digna erat
tanta impietas. Verùm non æquè acres ſunt omnes flammæ, tum
quia inæqualis eſt Sulphuris copia, neque eadem cuiuſuis ſulphu-
ris natura, tum quia non æquè ſinceræ ſunt flammæ: Nam ſicar-
bonum flamma cum flammâ lignorum comparetur, hæc, cœteris
paribus, eſt languidior, plus etenim habet fumi admiſtum; & quemadmodum vinum aquâ dilutum imbecillius eſt mero, itaigni-
culi fumo permiſti, quaſi diſtracti & diſſipati, minus habent vi-
rium: contra verò flamma ex congeſtis prunis vel ſponte exiliens,
vel follium flatu excitata, multo acrior eſt, quam ſcilicet non infi-
cit aqueus humor ſuperuacaneus, quo redundant ligna, etiamſiari-
davideantur.

Grad. Atra quidem carbonibus eſt ſpecies; ſed eorum naturam
attendentes non pauca habent, quæ mirentur. S. Auguſtinus lib. 21. de Ciu. Dei cap. 4. de carbonibus loquens, Nonne miranda res eſt,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer