Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. ca huic rei; peritiſſimique olearij uix patiuntur ad unam lucer-
nam opus fieri. Quapropter ad eum ſtatum cæli & torcular, & cella olearia conſtituenda eſt, qui maximè à frigidis ventis auer-
ſus est, quoniam minimè vapor ignis deſideratur. Nec diſſimilis
eſt Palladij ſententia lib. 1. tit. 20. de oleari cellâ loquentis: At ſi
quis, inquit, maiori diligentiæ ſtudeat, ſubiectis hinc indè cuni-
culis pauimenta ſuſpendat, & ignem ſuggerat fornace ſuſpenſâ. Ita purus calor, olei cellam ſinè fumi nidore vaporabit, quo ſæ-
pè infectum, colore corrumpitur, & ſapore. Si igitur non Spe-
cies Intentionales, ſed particulæ ſulphureæ atque ſalinæ arbores
enecant, & olei ſaporem vitiant ac colorem, quidni eædem,
cùm feriunt nares, excitent ſenſum odoratûs, neruorum fibrillas
vellicando?

Dand. Quando Galenus lib. 2. cap. 4. de Arte curat. ad Glauco-
nem. ad tollendos tumores ſcyrrhoſos ſuffitum Pyritis proponit,
docetque oportere Pyritem candefactum aceto inſpergere, & par-
tem affectam mox ſuper lapidem mouere, vtab eleuato ſurſum
vapore durus tumor diſſoluatur (hoc idem ſuffimen extenuando
lieni aptiſſimum prædicat Cardanus) non vtique diſſimili vapore
ægroti tumorem afflari, ac Medici nares exiſtimauit; atque adeò
ſulphureæ Pyritis particulæ iunctæ ſalinis particulis aceti, quæ
ſcyrrhi particulas diſſoluere, ac ſecum rapere poſſunt, vim etiam
habent efficiendi odoratûs ſenſum. Carbo ille foſſilis, cuius pau-
lò antè meminimus, adeò grauem exhalat odorem, vt qui aſ-
ſueti non ſunt, ſæuiſſimos capitis dolores patiantur: an Species
Intentionales cephalalgiam excitant? Quid autem eſt, quodil-
lius graueolentia purgatur iniecto pauxillo ſalis? habetne Sal vir-
tutem cohibendi Species intentionales? Sed, ſidixerimus Salem
commiſceri Sulphureis atque Salinis particulis Lithanthracis,
adeoque prohibere, neſulphureæ particulæ auolantes ſecum ra-
piant tam multas carbonis ſalinas particulas; & odorem habe-
mus mitiorem, & ſublata eſt magnâ ex parte cauſa doloris, quem
in capite excitarent ſales illi, ſi cum Sulphure per nares aſcen-
derent.

Maur. Quandoquidem ad tam multa de fumo diſputanda nos
deduxit flammæ conſideratio, liceat ex S. Auguſtino lib. de hære-
ſibus ad Quod vultdeum. hær. 46. ridere ineptiam Manichæorum
quinque elementa ſtatuentium, Fumum, Tenebras, Ignem, Aquam,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer