Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. dam materia ſubito motu cerebrum totumque neruoſum genus
peruadens, quæ etiam paulo-poſt nullo ferè relicto ſui veſtigio diſ-
cutitur, vt placuit Sennerto Inſtit. Medic. lib. 2. par. 3. ſect. 2. cap. 6. ;
ideoque in motum excitatur ab eodem fumo, & nunc corripit ce-
rebrum, nunc ab illo diſcutitur.

Grad. Hoc etiam habet eiuſdem Gagatis fumus, quod ſer-
pentes fugare cenſetur, omneſque ferè vires cum bitumine com-
munes habere: Nicander autem in Theriacis ad necanda anima-
lia venenata ſuffimentum prædicat ex bitumine, ad quod opus
laudat Nigellam, Sulphur, & Bitumen: atque ex Anatolij men-
te bitumen ſuffitum plurimum valet aduerſùs erucas, ne herbas
atque olera depaſcantur. Similiter Palladius de re ruſticâ lib. 1. tit. 35. ait Campas (campe eſt vermis hortenſis herbis & arborum fron-
dibus infeſtus) fertur euincere, qui fuſticulos allij ſinè capiti-
bus per horti omne ſpatium comburens nidorem locis pluribus ex-
citârit; & poſt pauca. Naſci quoque prohibentur, ſi circa arbo-
rum υvel vitium crura, bitumen & Sulphur incendas. Styracem
ſuffitu omnia fermè inſecta animalia pellere docet Cardanus lib. 7. de Variet. cap. 30. Pennas Vpupæ, quot volueris, ſi in cubiculo ac-
cenderis, ita vt fumum ſentiant, Muſcas, Araneas, Scorpiones,
aliaque animalia domo expelles, vt notauit Aldroandus de Inſectis
in Prolegomenis ad finem pag. 19.

Maur. Ego quoque pennarum combuſtarum tam tetro odore
fugatus abirem multò certiùs, quàm Cornu Ceruinum antè ſer-
pentes aduſtum illosad fugam adigat, ſicut pulices odor crema-
tæ calcis, ſi Mizaldo credimus Memorabil. cent. 2. num. 93. aut Vac-
carum vngulæ ex prioribus pedibus, carbonibus ardentibus impoſi-
tæ ſuſfitu enecent mures, aut aliò abigant, vt idem Mizaldusſcri-
pſit cent. 1. nu. 75.

Dand. Mures fugari, & fruges aduerſùs cicadas cuſtodiri, ſuffitu
lapidis Hæmatitis, aut Myricæ viridis, aliquando quidem audi-
ui, ſed non maiorem dicenti fidem adhibui, quàm Camillo Leo-
nardo in Speculo lapidum. lib. 2. pag. 131. ſcribenti, ex Magnete
trito, prunis ardentibus per domûs angulos iniecto fumum exci-
tari, quo fugantur morantes in eâ domo, quia domus videtur
corruere, quo artificio latrones poſtmodum eorum bona diripiunt,
dominis fugientibus: Nos enim & Magnete, & furibus abunda-
mus, neque tamen ſcio illos aliquando vſos hoc artiſicio: quem-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer