Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. remus. Propterea conſultum cenſuimus, vt omnes ianuas, & caminum obſtrueremus ad gratum illum calorem intrà ædes reti-
nendum; & ſinguli conceſſimus cubitum hilares ob receptum ca-
lorem. Sed tandem oborta eſt nobis magna vertigo, vni tamen
maior, quàm alteri, quam primùm deprehendimus in quodam,
quiæger erat, quique propterea magis offendebatur; atque etiam
in nobis deprehendimus magnam anxietatem oboriri, ſic vt, qui
robuſtiores erant, exſuis cubilibus deſilientes primùm caminum
aperuerint, deinde ianuam; quiverò ianuam aperiebat, animi
deliquio correptus concidit cum magno ſtrepitu ſupra niuem. Ia-
nuis apertis, omnesillo frigore fuimus refecti; quodque nobis tam
acris hoſtis antè fuerat, tum ſalutis occaſionem attulit. Sic illi. Neque mirum videatur huiuſmodi expirationes ſulphureas ex Li-
thanthrace adeò fuiſſe noxias; ſiquidem multa ſunt, quæ vi ignis
in fumum ſoluta alijs nocent, aliosiuuant, proſulp hurum & Sa-
lium varietate. Nuperrimè audiui ſuadentem, ex thure & Sac-
charo permiſtis fumum apprimè ſalutaremijs eſſe, qui rheumate
laborant; nam qui in aſperam arteriam defluxit ex capite humor,
illiquc adhæret, niſialiquid cum ſpiritu, quem ducimus, hauria-
tur, rarò educitur tam multis Eclegmatis, quæ Medici præſcri-
bunt, cùm eorum potiſſima pars in ventriculum deſcendat. Sic
Sandaracha, authore Dioſcoride lib. 5. cap. 81. ſuffitur cum reſi-
nâ, aduerſùs veterem tuſſim, rapto per fiſtulam nidore. Et ſcio
me legiſſe Sulphuris communis ſuffitu ſurditatem curari, lethar-
gicos excitari, Paralyticos iuuari, paroxyſmo Epileptico deten-
tos liberari; fumo ſulphuris cumbdellio, ſtyrace, & aſſâ fœtidâ,
culices & cimices perire, aut ſulphuri additis tantùm myrti fo-
lijs, & bdellio.

Dand. Quin addis & Sycophantas Sulphuris fumo faciem de-
colorare, atque addito paleæ combuſtæ fumo os macilentum men-
tiri? Sed quod ad Epilepticos attinet, legi Gagatem (vocamus
Succinum nigrum) ſuo nidore Comitialibus opitulari; Apuleius
verò, in Apologiâ propèmed. , notauit huius ſuffitu exploratos
ſeruos venales in foro expoſitos, nùm Epilepſiæ paroxyſmum incur-
rerent, cum incenſus Gagates lapis, vt apud Phyſicos lego, pul-
chrè & facilè hunc morbum exploret; cuius odore etiam in ve-
nalitijs vulgo ſanitatem, aut morbum venalium experiantur. Quia fortaſle morbi comitialis cauſa eſt tenuis & vaporoſa quæ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer