Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. uamus, quæ deinde extenuatur in apicem, quia in obſtante aëre
diuidendo viam ſibi quærit exacutus in cuneum vapor cum ignicu-
lis erumpens: ſi tamen ex illa flammâ ignem petere quis voluerit,
multò faciliùs & citiùs accenditur candela immiſſa in flammam non
prope ellychnium, ſed verſus apicem, immo ſupra apicem ipſum,
ſi flamma non fluctuet; quia propè ellychnium humor terreis par-
ticulis permiſtus nondum eſt adeò attenuatus, ſicut in progreſſu
ex concepto calore raritatem maiorem induit; ac proinde in can-
delæ accendendæ ellychnium ſe faciliùs inſinuat flammæ apex, vbi
maior eſt vis igniculorum; quippe qui minùs ab admiſto humore
cohibentur, quando hic eſt valde rarus, ac quando nondum eſt
ſatis attenuatus. Hinc ignis, quem Reuerberij vocant, eſt validiſ-
ſimus, quia repercuſſa flamma à furni fornice ita reflectitur, vt
apex ipſius flammæ incurrat in corpus diſſoluendum. Cum igitur
ibi deſinat flammæ apex, vbi humore ſatis attenuato libertatem
nanciſcuntur igniculi, manifeſtum videtur ad flammam requiri
humorem vi caloris diſſolubilem. Propterea, vt ante me dicere
memini, amplior flamma ex lignis, quàm ex carbonibus excita-
tur, quia plus humoris in ligno ineſt, quàm in carbone. Hìc ta-
men carbonum duplex genus diſtinguendum eſt; alij ſcilicet ſunt
prunæ poſt flammam extinctæ in foco relictæ, alij verò ſunt ligno-
rum fragmenta, quæ dum admoto igne comburi incipiebant, ſuper
iniectâ humo prohibitaſunt, ne conflagrarent, adeò vt vix ali-
quid præter humorem aqueum redundantem expirauerint. Hiau-
tem poſteriore loco recenſiti carbones, ſiaccenſi extimulentur
flatu, maiorem reddunt flammam, quàm illi priores, quippe qui
longè maiore copiâ ſulphurearum particularum, humoris, & Sa-
lium volatilium referti ſunt præ illis, quos ſubſidens flamma reli-
quit: propterea ſicuti horum efficacitas in calefaciendo ob ignicu-
lorum multitudinem vehementior eſt, ita expiratio (maximè in lo-
co clauſo) eſt multò nocentior.

Grad. Idetiam in Lithanthrace, ſeu carbone foſſili, ſuo damno
experti ſunt Hollandi, qui in Nouâ Zemblâ hyemârunt anno 1596,
vt in Diario Nautico part. 3. die 7 Decembris narrant. Veſperi,
inquiunt, ex dictis carbonibus luculentumignem ſtruximus, qui
quidem magnum calorem præbuit, ſed ab infortunio nobis non
cauebamus, nam, quandoquidem calor ita nos reſiciebat,
conſilium quærebamus, quo illum multo tempore retine-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer