Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. fomitem ex aquâ accipiens. Sic memini me legiſſe apud S. Am-
broſium in cap. 3. Eccleſiaſtici ſerm. 2. Sœpè quidem videmus boc
fieri, vt aqua effuſa flammarum reſtinguat incendia; ſed & è con-
trario interdum videmus, quod immenſi ignium globi aquarum
fluenta conſumant, & veluti ab aquis acceptâ eſcâ vehementiùs re-
diuiuis ardoribus conualeſcant, ita vt videatur aqua non extinxiſſe
incendia, ſed auxiße. Quod ſi non immodica aqua in magnum
ignem iniecta flammam excitat ampliorem, non videtur abſonum
idem contingere, vbi conflagrat in aquis materia ſibi aſſumens
ex proximo aliquid, quodin vaporem rareſcens augeat fumum,
adeoque & flammam.

Maur. Non eſt ab hac doctrinâ alienum id, quod me aliquando
amicus monuit, cum iuſſiſſem lateres in fornace excoqui, ad ædi-
ficium neſcio quod excitandum. Monebat, inquam, vbi for-
nax incenſis virgis in faſciculos colligatis ita probè iam incaluerit,
vt paulo craſſiora ligna immittenda ſint, conſultius accidere hæc
nec adhuc viridia, nec penitùs arida eſſe, ſed medio quodam mo-
do ſe habere; quia viridia multo humore ſuperuacaneo abundant,
nec flammam perennem nutriunt, ſed priùs in fumum ſinè flam-
mâ ſoluuntur; arida citiſſimè quidem comburuntur, ſed non tam
ampla flamma ſerpit per omnia laterum interualla (nam & flam-
ma ex prunarum congerie aſſurgens, yt dicebamus, minor eſt
eâ, quæ ex ſarmentis excitatur, quamuis acrior ſit) atque ca-
loris vehementia nimia alios lateres quaſi in metallicam maſſam
conflat, alios inæqualiter excoquit. At ſi ita exſiccata ſint ligna,
vt adhuc aliquid redundet humoris, flammam, quam in ar-
denti iam fornace facilè concipiunt, amplificant vapore ſulphu-
reis particulis permiſto, ita vt neque tam citò abſumantur, ne-
que tam efferata ſit igniculorum vehementia à vapore aqueo
cohibita, vt lentiùs excocti lateres in æ quabilem duritiem ſo-
lidentur, flammâ mitiore vniuerſos fornacis receſſus permeante. Et ſanè multa ſunt, quibus ſuadetur ad flammam opus eſſe hu-
more; nam ſi Ariſtoteli credimus lib. de admir. audit. num. 34. Circa Atitaniam iuxta confinia Apolloniatis ſaxum quoddam
ineſſe autumant, ex quo quidem emiſſus ignis non percipitur,
cum verò oleo deſuper reſpergitur, inflammatur. In candelis
etiam & lucernis, ex quibus non adeò anomalè, ſicut ex lignis,
flamma conſurgit, prope ellychnium flammam maiorem obſer-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer