Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. tiones ſtatim euanuiſſe vllo probabili argumento ſuadetur, conſe-
quens eſſe videtur ſulphureos illos cum Spiritibus commiſtos
halitus odoratos (aut cum Salibus implicitos, ſi fœtorem
redoleant) occulto quodam tenuis pinguedinis nexu adhuc
cohærentes corpori, ex quo prodiere, cum illo pariter trans-
ferri.

Dand. Hanc Sulphuream, ſed tenuiſſimam ac raram odorum
quaſi atmoſphæram corpori circumfuſam haud grauatè admitte-
rem: Cum enim Naphtham adeò facilè igne corripi obſeruem,
vt non opus ſit illam ab igne proximè contingi, vt accendatur,
ſed, vt cum Plinio lib. 2. cap. 105. loquar, *huic magna cognatio*
*ignium, tranſiliuntque protinus in eam undecunque viſam*, & lib. 24. cap. 17. *à Pythagora Aproxis appellatur herba, cuius ra-*
*dix è longinquo concipiatignes, vt Naphtha; * id non aliâ ratione
contingere exiſtimo, niſi quia pinguis halitus circa Naphtham
conſiſtit, qui vbi ignem contigerit, protinus accenditur, ſerpit-
que ignis per halitum illum vſque eò, vt ad Naphtham ipſam per-
ueniat, quæ inflammata ignem ad ſe rapuiſſe videtur: quemad-
modum ſi candelam recenti ſimè extinctam atque fumantem ita
colloces infra alterius accenſæ candelæ flammam, vt in hanc fumus
nondum diſſipatus incurrat, illa iterum accenditur, flammâ cor-
ripiente ſulphureas aſcendentis fumi particulas, à quibus pariter
inferiores particulæ incenduntur, & demum ipſum candelæ elly-
chnium, tantâ celeritate, vt inferior candela videatur ignem
ad ſerapere. Sic Creuſam (ſi ſat memini) Creontis Corinthio-
rum Regis filiam incendio extinctam hiſtoriæ produnt, cum ad
aras ſacrificatura acceſſiſſet coronam in capite deferens à Medeâ ſe-
cretò illitam Naphthâ, quod propterea Oleum Medeæ à Græcis
dictum volunt. Et ſanè vaporem Naphthæ facillimè inflammari,
non ſemel alieno periculo didicimus; cum enim ingredientes in
ſpecum, vnde Naphtha promanat, aut in puteum, ex quo aqua
ſalſa hauritur Naphthæ permiſta, deſcendentes, aliquid inſtau-
raturi, lumen, licèt in laternâ diligenter clauſum, intuliſſent,
incendio periere; vapore ſcilicet eaſdem rimas ſubeunte, per quas
neceſſe eſt fumum ex laternâ erumpere, ne lumen extinguatur,
aut certè igniculis cum fumo exilientibus, & vapori Naphthæ
commiſtis: tantoque impetu erupit ex puteo flamma, vt bom-
bardæ exploſionem fragore imitaretur, & ea, quæ puteo immi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer