Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. ait Plntarchus, *etiamſi quis tenebris obtinentibus vigilaret per to-*
*tam noctem, nullum fore buius vigiliæ fructum, niſi ignis bona*
*nobis diei repræ ſentaret; noctiſque & diei diſcrimen aboleret. Ita*
*que ſinibil homo habet, cui ratione vtilitatis vitam postponat; *
*ignis, qui vitam multiplicat, quomodo non meretur omnibus ante-*
*ferri rebus? * Hæc, ſatis ſcio, minùs arriderent, ſi nos iſta diſce-
ptantes audirent, inertibus quibuſdam tenebrionibus, qui perdiu
ſtertentes longa ponunt mortis rudimenta (contrahi enim ani-
mum, & quaſi labi, atque concidere, & ipſum eſſe dormire pu-
tabat Zeno apud Cic. lib. 2. de Diuin.) ſed illos ſaltem excitaret
non ignotus culinæ nidor, & ad ſuffragium pro igne humanam vi-
tam longiùs prouehente ferendum prouocaret. Quamuis enim
improbent Heſiodi monitum lib. Oper. & dier. 747. quo *vetat ci-*
*bum apponere exollis, nondum libato: ſed igni vult ſuas primitias,*
*ſuumque ob miniſterium offerri honorem,* vt notauit Plutarchus lib. 7. Sympoſ. quæſt. 4. Elegans tamen Prodici dictum, *Omnium condi-*
*mentorum ſuauiſſimum eſſe ignem*, laudarent cum eodem Plutar-
cho lib. de tuenda ſanit; & planè agreſtes ac barbaros prædicarent
Hunnos vltra Paludes Mæoticas glacialis Oceani accolas, qui, vt
ſcribit Ammian. Marcellin. lib. 31. *Sic in ſuâ vitâ viſi ſunt aſperi,*
*vt neque igni, neque ſaporatis indigeant cibis, ſed radicibus her-*
*barum agrestium, & ſemicrudâ cuiu ſuis pecoris carne veſcantur,*
*quam inter femora ſua, & equorum terga ſubſertam fotu cale fa-*
*ciunt breui. * Id quod etiam nunc eſſe in more poſitum apud Tar-
taros Moſchis finitimos, vt crudam carnem equorum, quibus in-
ſident, ephippijs ſupponant abſoluto itinere voraturi, ab oculato
teſte homine Belgâ, qui eas regiones peragrârat, ante aliquot an-
nos audiſſe me memini, nec vulgaris fama repugnat. Quam pro-
fectò conſuetudinem non minùs ab humanitate alienam eſſe, & ferinum neſcio quid redolere nemo non videt, quàm ſi quis irâ in-
citatus, canum in morem, dentibus peteret illius iugulum, à quo
ſe iniuriâ laceſſitum putat: ab hominibus ſiquidem ad feras deſci-
ſcere videtur, quiſquis ea reſpuit, quæ hominem à brutis ſecer-
nunt: huiuſmodi autem eſt ignis vſus in ciborum, carnium præ-
ſertim, apparatu, omnium ferè gentium conſenſu firmatus. Quemadmodum enim ſapientiſſimo conſilio factum eſt, vt homi-
ni nec pes in vngulam obduruerit ad pulſandum, nec ad diſcer-
pendum exacuti ſint vngues, nec ad dilaniandum diffiſſis malis De ignis nobilitate. apertiora ora patuerint, nec cornibus aſpera frons ſemper in ictu
ſit; immò nec illum natura plumis induit, nec villis muniuit, nec
ſpinis ſtipauit, nec ſquammis obduxit, nec teſtâ protexit, ſed
nudum planè atque inermem protulit in arenam, vbi cum vniuer-
ſo mortis ſatellitio dimicandum eſt, quin id hnmanæ naturæ inſir-
mitati tribuendum ſit, ſed potiùs dignitati; quia nimirum ratio-
cinandi vi prædita cùm ſit, potuit ſibi ipſa aliundè opportuna ſub-
ſidia comparare: Ita Diuini Numinis prouidentia conſtituit, vt
non ea omnia, quibus vita alitur, ac ſuſtentatur, homini, quem-
admodum brutis, in promptu eſſent, quin aliqua adhibenda eſ-
ſet præparatio, vt præſenti neceſſitati congruerent; ſed ſatis ha-
buit illum ratione donatum locupletâſſe inſtrumentis, quibus poſ-
ſet in rem præſentem ſuis mederi incommodis, prouidere ſaluti, & ſi libitum fuerit, etiam ſeruire voluptati. Id autem abſque igne
non perfici ita palam eſt, vt ſuperuacaneum ſit pluribus explicare: hoc enim abundè demonſtrat Plato in Protagora, fabellâ illâ, qua
dicitur Epimetheus omnes præclaras naturæ vires atque facultates
ad vitam tuendam neceſſarias in varia beſtiarum genera ita inſi-
pienter effudiſſe, vt nihil ſupereſſet, quo genus humanum orna-
ret. *Cumque aliam ſalutis humane viam conſultans Prometheus*
*non inueniret, ſurripuit Vulsani Mineru eque artificioſam pariter*
*cum Igne ſapientiam. Neque enim fieri poterat, vt eam ſinè Igne*
*nanciſceretur quis, vel etiam vteretur. Eam itaque ſic hominum*
*generi Prometheus intulit; atque ita ſapientiam, quæ victum ſup-*
*peditat, conſecuti ſumus. * Quare ad mirandum non videtur, quid
ſit, quod homini tantùm ignis tributus eſt, vt vſum ex illo
capiat.

Et quidem ad confirmandam cùm à vetere morbo, tum à nouis
tentationibus valetudinem, mirum quantum prodeſt ignis; ſiue
recreandi ſint ex laſſitudine nerui, ſiuè diſcutiendi è corpore hali-
tus noxij, ſiue proliciendi cùm ſudore humores corrupti, ſiuè
morbi cœteroquin inſanabiles, atque integra membra exedentes,
exterminandi. Quàm manca eſſet atque imperfecta ſinè ignis ac-
ceſſione Medicina? Neque ea ſolùm, quæ Chymicis exercitatio-
nibus innixa puras medicamentorum animas, pinguioris admiſtio-
ne corporis liberatas, exhibens facilem & expeditam valetudinis
curationem pollicetur: Sed & vulgaris illa, quæ tantum exiſti-
mationis Medicis, Pharmacopœis tantum lucri, ægrotis tantum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer