Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. mentiùs irritant, pauciores verò leniter titillant; ideoque ſua-
uiùs olent: ſic quoquè pauciores igniculi blandè afficiunt ſenſum
tactûs, quem plures lædunt. Altera cauſa petenda eſt ex ipſorum
halituum impetu, quo feriunt ſenſum; cum enim in primâ eru-
ptione eluctantes repagula, ac diſijcientes, validiorem impreſſio-
nem faciant, ſenſim verò in progreſſu langueſcat impetus, mitiùs
commouentur nerui appulſu languidioris halitûs: Sic etiam liben-
tiùs tubicinem tubam inflantem procul audimus, quàm ſi vno
tantùm aut altero paſſu abeſſet: Neque in odæo æquè grata ac-
cidit muſica, atque in mediocri diſtantiâ; impetus ſiquidem
aëris ſonum deferentis leniùs ferit aures, vbi aliquantulum
elanguerit.

Maur. Contemnenda tamen non eſt illa Philoſophi doctrina, ex
qua ſatis aptè explicari videtur, Cur aromata calentibus cineribus
impoſita oleant magis, quàm ſi in prunas ardentes inijcerentur: mitis enim cinerum calor non adeò validâ agitatione diſſoluens
aromatum particulas efficit, vt cum ſulphure atque Spiritibus
erumpentibus vix aliquid terræ aut Salis miſceatur, quod fragran-
tiam obtundat, aut corrumpat; Contrà verò ignitorum carbo-
num calor, aromatum particulas vehementiùs concutiens, cum
odoratis halitibus etiam terreas & Salinas particulas erumpere co-
git, immò & cùm illis carbonum pariter expirationes commiſcen-
tur, quibus obtunditur, aut inquinatur, aromatum odor. Ideò
etiam huiuſmodi aromata, ſiue paſtilli, pleniùs ac diutiùs ſuum
ſeruant odorem, cùm cinere calido ſuffiuntur, quia lentiùs abſu-
muntur, quàm à viuis carbonibus. Hìc autem nobis fumi natu-
ram contemplantibus ſermo eſt de odore, qui in ſuffitu prodit,
non verò de eo, qui etiam ſinè igne effunditur, de quo viſus eſt
dubitâſſe Ariſtoteles ibidem quæſt. 10. , an quemadmodum in fu-
mo fit particularum diſſolutio, ita quoquè odor propagetur ef-
fluentibus corpuſculis; quæ enim odoratiſſima ſunt (vt ille qui-
dem ait) minui atque decreſcere neceſſe eſſet tam multis corpuſcu-
lis effluentibus; videmus autem eandem planè magnitudinem per-
ſeuerare. Verùm huiuſmodi corpuſculorum expirationes odoratas
aliquod molis decrementum conſpicuum efficere non eſt neceſſe; Nam licèt ampliſſimam aulam replere videatur odor roſarum, aut
ſimilium, effluentes halitus in minimas particulas ita diſſipantur,
vt per aërem vſquequaque diſpergantur; quemadmodum aliquan-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer