Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. particulæ confluentes coniunctim auolant ex accenſis titionibus, ſi-
ue quia non ſecum rapiunt particulas aqueas miſtas cum terreis,
quę flammam reddunt conſpicuam, prout contingit, vbi plurimæ
ardentes prunę congeſtæ fuerint; magnam enim igniculorum eru-
ptionem indicat vehemens calor, quem illæ excitant, immò & multum vaporis attenuati ex prunarum congerie aſcendere mani-
feſtò prodit vmbra, quàm ex Solis radijs proijcit in pauimentum; non tamen flamma vlla conſurgit, niſi fortè aliquando exigua quę-
dam & breuis flammula quaſi perſpicua, maximè ſi flatu inci-
tentur.

Dand. In fumo ſalinas particulas ineſſe, non ex eo ſolùm con-
ſtat, quod oculos pungit & vellicat lacrimas ciens, verùm etiam
ex carnibus, alijſue ſubiecto fumo exſiccatis, quæ & ab humore
aqueo, haud ſecùs ac ſale ſalita, liberantur, ne corrumpantur,
ſed vt diutiùs ſeruentur, & guſtata ſalſum quid ſapiunt. Terram
verò ſimul eſſe permiſtam docet tùm Cadmia fornacum, tum fuli-
go caminis adhęrens, & lebetibus aut ollis flammam excipienti-
bus non ex lignis tantummodo, ſed & ex oleo ac pinguibus liquo-
ribus excitatam. Demum ad flammam requiri humorem ſatis
perſuadent odorati quidam paſtilli ex ſiccis aromatibus com-
poſiti, qui, niſi pingue aliquid contineant, prunis iniecti,
aut ſubiectâ candelâ accenſi non abeunt in flammam, ſed
in fumum ſoluuntur, & ſenſim extabeſcunt in cinerem.

Grad. Ariſtoteles pariter hanc particularum permiſtionem in
fumo agnouit Problem. ſect. 12. quęſt. 1. 2. 4. & 9. quęrens, Cur
thymiamata, ſeu ſuffitus, ſuauiùs è longinquo oleant, quàm
propè; eamque affert potiſſimam cauſam, quòd ignis materiam
illam accendens expirare faciat cum odoratis halitibus (nos Sul-
phureos diceremus) etiam terreas particulas, quę cum illis permiſtę
minùs gratum in naribus excitant odoris ſenſum: in motu autem
progredientes particulę terreę ob ſuam grauitatem ſecedunt ab ha-
litibus odoratis, qui propterea magis ſinceri ſuauiùs ſenſum ti-
tillant.

Dand. Maneat ſua Ariſtoteli ſententia, quam non improbo: ego autem ad hęc duplicem adderem cauſam: Prima eſt, qia exi-
lientes è thymiamate halitus propè ignem adhuc ſunt plure con-
fertim coniuncti, qui poſtmodum explicantur, & dilatantur; @c proinde plures in ſenſum odoratûs incurrentes illum vehe-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer