Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. re, memini me legiſſe apparatam ab ijs lucernam, quæ noctu lu-
cem præberet, & ad eam rem fuiſſe vſurpatam vrſi pinguedinem
liquefactam lampadi impoſitam; & die 12 Februarij 1597 ex vr-
ſi cadauere aperto penè centum axungiæ libras exemptas, quas
eliquârunt ad lucernarum vſum. Quin & bitumen ipſum ab aliqui-
bus adhibitum ad depellendas tenebras memorat Aldrouandus de
Miner. lib. 3. cap. 14. pag. 388. , nam alicubi in Saxonia bitumine ad
currus inungendos & ad lucernarum lumina vtuntur, atque ex
caulibus aridi Verbaſci bitumine imbutis faces nuptiales effor-
mant: immò in Valachiâ bituminis quandam ſpeciem reperiri
narrat odoris cerei, ex quo optimæ candele pro vſu regionis con-
ficiuntur. Sic ex Atlante Sinico pag. 114. in X Prouinciâ Chekiang,
Pinguedo quędam eſt ex arboribus nata, ex qua, veluti ex ſebo,
optimę atque albæ fiunt candelę, quæ manus non inficiunt, etſi
tangantur, nec fœtorem exhalant, dum extinguuntur. A Sinis
Kieu yeu vocari ſolet. Arbor eſt ſatis magna, pyros noſtrates & folijs & formâ refert; florem album emittit, vt ceraſi: florem
excipit bacca rotunda omnino, ceraſo mole æqualis: tegit hanc
ſubniger, & tenuis cortex, alba intus caro eſt, quæ, cùm bac-
ca matura eſt, diſrupto cortice apparet. Has baccas colligunt,
ac aquâ calidâ excoquunt, tum caro liquefit; at frigida iterum
omninò, vt ſebum ſolet, ſpiſſatur: Nucleus dein remanet; hunc
oleo plenum, vt oliuas nos, macerant, & oleum non ad cibos,
ſed ad lucernas aptum exprimunt. Hyberno tempore arboris fo-
lia, quaſi cuprea eſſent, omnino rubeſcunt: demum folia deci-
dunt, & quia pinguedine quadam prædita ſunt, gratiſſimum oui-
bus, ac vaccis cibum preſtant, ex quorum eſitatione egregiè pin-
gueſcunt. Hæcibi. Siigitur ex Ariſtotele, *Flamma fumus ar-*
*dens eſt*, quidni fumus ſit exhalatio, in quam reſoluitur accenſa
pinguedo, aut bitumen, cùm flammam emittunt? Certè *lignei*
*corporis exhalatio, Fumus; * Piceam autem, & Pinum, ſimileſque
reſinoſas arbores, ex quibus vi ignis elici poteſt pix naualis, lignea
eſſe corpora nemo neget, ideoque incenſa fumum exhalare: & Betulla arbor vtique lignea eſt; accenſa igitur fumum emittit; ex
eius verò delibrato & contorto cortice, ad nocturna lumina, faces
concinnant, quæ inſtar tędæ flagrant, & reſinoſum quiddam ni-
grum ſimile pici ſudant; idcirco ex Betullâ in Gallijs bitumen ex-
coquebatur, vt docet Plinius lib. 16. cap. 18. Non video autem Diſſertatio Octaua. quid interſit inter flammam ex bitumine, aut oleo, aut pice, at-
que flammam ex lignis bituminoſâ, aut oleoſâ, aut piceâ pinguedi-
ne redundantibus; vt illorum exhalatio Fuligo aut Nidor dicatur,
horum verò Fumus.

Dand. Mittamus omnem de vocabulis quæſtionem. Spiritus
Terebinthinæ, cucurbitę incluſus, & balneo arenæ impoſitus, ſi
calore modico vrgeatur, leniter ebullit; ſin autem calor intenda-
tur, liquor magno impetu efferueſcit, donec in flammam erum-
pat. In metallis ipſis aliquid eſſe, quod poſſit in flammam abire,
docet illorum ſolutio artificioſa: ideò Io: Beguinus Tyrocinij Chy-
mici lib. 2. cap. 14. editionis Quintæ anni 1619 ſtudio & operâ Chri-
ſtophori Gluckradi ſcripſit, *Si quis dubitat, an etiam metalla*
*in ſulphur redire poſſint, is ſciat omnia metalla in liquoribus con-*
*uenientibus aliquoties ſoluta, tandem in liquorem vnctuoſum, facilè*
*flammam concipientem, reſolui, vt ſæpè meo damno expertus ſum. *
Nonne huiuſmodi flammæ, fumi ardentes ſunt, neque tamen ex
ligno? Certè Antimonij partes quędam adeò imperfectè miſtæ
ſunt, & ſolutę, vtin menſtruo quouis oleoſo, aut à communi li-
xiuio educantur; aliæ ita pertinaciter cohærent, vt aquâ forti non
ſoluantur, ſed ſolâ aquâ regiâ, quę idita violenter pręſtat, vt
fumus indè excitatus cubiculum obſcuret. Non itaque admodum
laborandum eſt, an ſit propriè fumus, quo ſenſu accepit Ariſtoteles
lignorum exhalationem.

Maur. Neque mihi placet in haſce vocabulorum tricas me co-
nijcere: quanquam in ligno, vtpote re maximè familiari, fumi,
qui in flammam accendi poſſit, naturam liceat faciliùs contem-
plari; admoto ſcilicet igne (nefas non ſit iterum dicere) excitan-
tur quidem in ligno, & commouentur particulæ Sulphureę, atque
Spiritus, erumpentes vnâ cum particulis aqueis attenuatis in va-
porem miſtum cum particulis terreis, atque Salinis: Sed quandiu
pauciores aliquot Sulphureæ particulę ſenſim, nec multo impetu
prorumpunt, halitus ille eſt merus fumus: Sin autem aliquanto
plures ſulphuris particulę circa ſuperficiem diſcurrant agitantes
alias particulas, & earum nexum diſſoluentes, fit pruna ardens: vbi demum confertim agglomeratę plurimę ſulphuris particulæ,
quaſi inſtar turbidi torrentis, exiliunt permiſtim ſecum rapientes
alias particulas aqueas, terreas, ſalinas, & pneumaticas, tunc eſt
flamma: quæ deinde ceſſat, ſiuè quia non iam plures ſulphuris

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer