Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. cinerem decutiunt, verùm etiam alterius ligni igniculos iuuant
ſuo impulſu, vt validiùs ad interiores partes peruadant, & maiore
copiâ diſſolutæ ſulphureæ particulæ vnâ cum Spiritibus vehemen-
tiùs erumpant.

Maur. Pertinet etiam ad flam mæ ſpeciem exhibendam fumoſa
exhalatio ſulphureis illis particulis atque ſpiritibus commiſta; nam
multo maiorem flammam ex accenſis lignis aſcendere obſeruamus,
quàm ex candentibus carbonibus, etiamſi follium flatu exciten-
tur; quia videlicet lignum humore abundat, quo caret carbo. Si
enim animum aduertiſtis, non videtur ignis per ſe lucere, multa
quippe comburit, quin ad ea pertingat flamma conſpicua, aut
tangantur à carbonibus: an non ſæpè cremantur carnes in craticu-
la, aut in veru, quin à ſubiectis prunis ardentibus tangantur? & tabula, à candelæ flammâ aſcendente diſtans quatuor aut quin-
que digitos, non ne ignem æquè concipit, ac ſi flammæ admoue-
retur? & ferrum ex igne eductum, poſtquam lucere deſijt, adhuc
tamen ignitum, ſi ligneam materiam tangat, vtique nigra vſtio-
nis veſtigia in eâ imprimit multò citiùs, quàm ſi ardens pruna ad-
hibita fuiſſet. Hinc manifeſtum eſt ad flammæ rationem pertinere
fumum, *eſt enim flamma ſpiritûs ſicci ardor*, vt ait Ariſtoteles
lib. 1. Meteor. ſumm. 2. cap. 1. & Meteor. lib. 4. ſumm. 3. cap. 2. *Flamma, ſpiritus aut fumus ardens eſt: * ideò corpora inflamma-
bilia dicit *quæcunque non bumida exiſtentia, exhalabilia ſunt*,
*maximè autem quæcunque fumum emittunt: * ſuperiùs verò dixe-
rat, *exhalatio est à calido vſtiuo communis excretio ſicci & *
*bumidi ſimul. Eſt autem lignei quidem corporis exhalatio*
*Fumus. *

Grad. In remtamen præſentem, vt opinor, non eſt opus ſcru-
pulosè hærere in vocabulis, cum eodem Ariſtotele aſſerente,
*Lignorum igitur exhalatio, Fumus; ceræ autem, & thuris, & *
*picis, & talium, & eorum, quæcunque habent picem, aut talia*,
*Fuligo; olei autem, & eorum quæcunqne oleoſa ſunt, Nidor, & *
*quæcunque minimè ardent ſola, quia paucum ſicci habent. * Sed
Fumi vocabulo complecti poſſumus eas omnes eXpirationes, quæ
flammæ ſpeciem induere poſſunt, ex quacunque tandem materiâ
halitùs ille expiret. In Diario Nautico Nauigationis Hollando-
rum ad Arcton part. 3. die 27. Octobris 1596, quando coacti ſunt
hyemem tranſigere in Nouâ Zemblâ, longamque noctem tolera-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer