Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. tem flammam videmus; nam toto eo tempore tam ingens multi-
tudo Spirituum, Salium Volatilium, atque partium Sulphurea-
rum ſeparata eſtà partibus fixis, vt illis libertatem nactis non ſatis
ſit per ligni meatus diſcurrere, ſed confertim ex illis anguſtijs magnâ
copiâ exiliant vnâ cum vapore fumi.

Grad. Hanccine Philoſophiam edocti ſunt, qui ad focum acce-
dentes toleranter expectare nequeunt flammæ eruptionem? ſiqui-
dem aut pede impoſito ſarmentis, aut batillo ferreo, illa premunt
atque ſuccutiunt, vt eiuſmodi motu atque flexione apertis ligneis
poris, omni cunctatione remotâ, confertim erumpant in flammam
agglomerati intus igniculi.

Dand. Plurima ſunt, quæ primùm caſus obtulit; poſtmodum
tentatum eſt, an cum naturâ connexa ſint, ſi eadem ſæpiùs con-
tingant: demum notatio Naturæ & animaduerſio peperit artem
ſeu ſcientiam, qua quis felici exitu vſus cœteris exemplo fuit, quod
imitarentur quantumlibet cauſæ ignari, nec velleuiſſimo ad phi-
loſophandum ſtudio concitati: adeò autem frequens eſt ignis ac-
cendendi vſus, vt ad exſtimulandam flammam ſarmenta concute-
re diſcant vel pueri, omnem maiorum motum obſeruantes. Pri-
ma itaque illa flammæ eruptio, nec ſine ſtrepitu, poſtquam ex
ſubiectis prunis ſatis incaluerint ligna, manifeſtum facit impetum
proſilientium igniculorum, quos alij ſubinde atque alij conſe-
quuntur, quandiu ea ſuppetit copia igniculorum à particulis fi-
xis diſiunctorum, vt confertim erumpant; illâ autem imminutâ
ceſſat flamma, & reliquæ fiunt prunæ, diſcurrentibus circa ſuper-
ficiem ſulphureis particulis, quarum aliquæ licèt cum Spiritibus
auolent, non tamen tot ſunt, neque eo impetu erumpunt, vt
flammam conſtituant. Quod ſi craſſioribus lignis, extinctâ flam-
mâ, detrahantur partes extimæ, quæ in carbonem tranſierunt, & quamuis accenſæ impedimento erant, neigniculi liberè confertim
erumpere poſſent, etiamſi intimas ligni partes penetrauerint, fa-
cilè iterum accenditur flamma: id quod manifeſtè conſtat, quan-
do ferro aut baculo validiùs attritus ſtipes accenſus innumerabiles
eiaculatur ſcintillas, & demum flammam emittit, apertis valido
illo tritu poris, ex quibus erumpunr igniculi. Hinc ſi plura ſint
proxima ligna ignita, flammam multo diutiùs fouent; quia ex
vno ligno exilientes igniculi in aliud lignum incurrunt, qui cœte-
roqui in auras obirent, & non ſolùm carbonem abſumunt, atque

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer