Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Maur. Nihil amplius à te dici puto, quàm ipſa veritatis ratio
ferat; eſt nimirum ferox atque effrœnata Sulphuris indoles, niſi
aliarum particularum permiſtione penitùs implicatum inſideat in
corpore, quod conſtituit; idcirco ſtatim, atque ſe à reliquarum
naturarum vinculis velleuiter laxatum inuenit, omnem in partem
ſe agitare conatur, donec compedibus omnibus excuſſis expeditum
ac ſolutum cognatas particulas in motum concitet earum pariter
vincula ſoluens, dum terrenas atque ſalinas particulas, quaſi ada-
cto cuneo, à ſulphureis diſiungit, adeò vt conflatâ ſeditione plu-
res ſimul coactæ in manipulum, validiore adhuc impetu vniuerſam
corporis compagem diſſoluere nitantur ſe quoquouerſum agitan-
tes. Tumultum huiuſmodi Sulphurearum particularum, quem
fouent auxiliares copiæ Spirituum & Salium volatilium, dupliciter
contingere docetipſa experientia: aliquando enim intrà ipſius cor-
poris exardeſcentis terminos exercetur illa commotio, quandiu
ſulphurearum particularum multitudo congregata nondum ea eſt,
quæ vim obtineat vno impetu diſcutiendi repagula omnia, quibus
coërcetur à terrenis particulis immotis, & à Salibus fixis; propte-
rea circa extimam ſuperficiem intra cinerum cancellos excurrunt,
& corpus paulatim abſumunt: aliquando verò vis ferè innumera-
bilis collecta Spirituum, Salium Volatilium, atque Sulphurea-
rum particularum liberè diſcurrentium denſo agmine erumpit, re-
pagula conuellens atque perfringens, neque rarò, ſed ſemper, ali-
quideorum ſecum per vim aſportans, perinde ac fugitiua manci-
pia diffractæ catenæ reliquias. Craſſiuſculis lignis ſi quis candentes
aliquot carbones ſubijciat, primum omnium fumum exilire con-
ſpicit, igniculienim ex carbonibus ſenſim expirantes ſe in ligni
meatus inſinuant, & humorem extenuatum in vaporem è ligno
extrudunt: deinde lignum ſubiectas prunas imitatur, & accendi-
tur, quia alijs atque alijs Spiritibus ac Sulphureis particulis abar-
dentecarbone ſenſim immiſſis in lignum, huius compages diſſolui
incipit in extima ſuperficie; iamque plures ſulphureæ atque acido-
uolatiles particulæ, tum quasiniecit ſubiectus carbo, tum quæ
ex ligni naturâ diuulſæ ſunt, conglobatæ diſcurrunt inter terrenas
particulas Salem fixum arctiùs complexas, atque inde per ipſa ligni
vifcera peruadentes iteratis concuffionibus impetunt cognatas na-
turas ſulphureas, quas à partibus fixis ſeiungunt, & exarſionĕ pro-
pagant. Demum poſt aliquid ſpatijillicò multo impetu erumpen-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer