Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. dit Butyro Antimonij dicto, ſiconfertim Spiritus Nitri infunda-
tur. Cuius quidem accenſionis ratio inde petenda videtur, quod
in ferro funt fulphureę particulę non paucę, & ferri compages plu-
rimum conſtat vinculo Salino: Cùmigitur Aquę Forti, in qua
ſolutum eſt ferrum, affunditur Oleum Tartari, huius partes Sali-
nę dum commouentur, vt cum ſalinis ferri particulis inuicem
vniantur, agitant ſulphureas ferri particulas, & à ſuo ſale diſiun-
gunt, quę propterea vinculo ſolutę erumpunt in flammam: id
quod accidit quoquèſcobiferri; nam grauis odor indicat Sulphu-
ris cum Sale miſti eruptionem. Nec diſſimiliratione philoſophan-
dum de Butyro Antimonij (qui eſt liquor gummoſusinſtar butyri
adhęrens collo retortę, dum conficitur Mercurius Vitę ex Anti-
monij crudi puluere & duplo Mercurij ſublimati; idcirco liquor ille
etiam vocatur Spuma Venenata duorum Draconum, ſcilicet Mer-
curij & Antimonij) cuius partes Salinę dum abundè affuſi Spiritûs
Nitri Salibus vniuntur, deſerunt ſulphureas; hę verò concitatę in
motum emicant in flammam, cuius apta materia eft ſubſtantia illa
pinguis; nam ea eft, vt, quemadmodum butyrum, appoſito carbo-
ne viuo fluat.

Grad. Cum Spiritus Nitri confertim affundendus ſit Butyro
Antimonij, atque Oleum Tartari non guttatim, ſed paulò libe-
raliùs immittendum ſit in Aquam Fortem ferro ſoluto grauidam,
mihi videor intelligereid fieri, vt plures ſimul particulę ſulphureę
agitari valeant, & erumpere in flammam, quę ſi ſolùm particula-
tim commouerentur, ebullitionem tantummodo efficerent. Sic
in foco, vbi duæ tantummodo aut tres exiguę prunę reperiuntur,
ſi nullo flatu excitentur, impoſitam quidem chartam ſenſim com-
burunt, ſed illa non abit in flammam: quod ſi prunę follis ſpiritu
ſtimulentur, & flammulam concipiant, non iam charta merum
fumum exhalat, ſed in flammam diffolutæ particulę attolluntur; quandoquidem plures ſimul ſulphureę particulę cum impetu exi-
liunt. Porrò impetum celeriter exilientium igniculorum indicat
ipſe bombus, quando follium flatu irritantur prunę, quem ſtrepi-
tum non edunt extincti carbones, ſi in eos ſimiliter immittatur
flatus; aërem ſcilicet ſecat velox flammula; id quod etiam obſer-
uare contingit in Riſu Vulcani, vt eum vocat Ariſtoteles, quando
flatus accenſo ligno incluſus erumpit, & flammeam lingulam cùm
ſtrepituimpellit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer