Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis nobilitate. igne adminiſtro vtuntur; quarum aliquas, eaſque non ignobiles,
exponit Berenguccius in ſuâ Pyrotechniâ: ex quibus de ceteris fa-
cilis coniectura eſt. Hæc enimuerò ſunt non obſcura immortalita-
tis argumenta; eundem ſiquidem ignem ad tam diſpares vſus tra-
ducere, calores communione quidem ſpeciei ſimiles, gradu autem
differentes tam ſcitè adminiſtrare, gradumque augendo, & minuen-
do cęptum opus elaborare, vrgere, perficere, munus eſt mentis in-
telligentiâ præditæ; quæ dum aciem à conſuetudine oculorum ab-
ducit, & ex rebus ſenſu perceptis ad id, quod non percipiebatur,
ratiocinando adducit, ſe prorſus materiæ expertem probat, ac
proinde & interitûs: Cuius enim operatio præcipua, quanquam
ex ſenſu oecaſionem ac velut anſam nacta, à corporis materie ſe-
iuncta eſt, eius pariter naturam pereunte corpore ſubſiſtere neceſ-
ſe eſt, atque immortalitate donari. Quandoq uidem tunc ſolùm è
rerum vniuer ſitate deleri naturam aliquam congruum eſt, cum il-
la neceſlarijs ad operandum inſtrumentis deſtituta cogeretur otiari: humanus autem animus à corpore ſeiunctus cum ijs ſaltem vti poſ-
ſit rerum notis atque imaginibus, quas ſibi olim intelligendo com-
parauit, nec facilè perituras impreſſit, quamuis ſenſuum admini-
culo deſtitutus, corporeis tamen vinculis ſolutus, ex aliâ in aliam
cognitionem progredi poteſt. Ignis igitur humani animi immor-
talitatem eatenus indicat, quatenus incorpoream eiuſdem natu-
ram ad tam mira artium opiſicia adhibitus demonſtrat. Neque ve-
rò artifices tantummodo, inter quos aliqui illiberali quæſtu, ſordi-
doque compendio, vitam tolerant, plurimum igni debent, ſed & ſapientes omnes nominis immortalitatem conſecuti in tantâ cele-
britate, atque in ore omnium, non viuerent, niſi eorum lucu-
brationes, quibus ſcientiarum lumina continentur; lucernam ole-
rent. Vix enim quicquam ijs profuiſſent nocturna ſilentia ad veri-
tatis contemplationem, niſi circumfuſas tenebras diſcutiens ignis
extinctæ diei diſpendia compenſâſſet, vt vel legendo antiquis è
fontibus alienam ſapientiam ſibi haurirent, vel ſcribendo ſuam in
poſteros deriuarent.

Ad hæc Dandulus. Quid? quod nemo eſt, cuius vitam ad lon-
giora temporis ſpatia non protrahat ignis; ſi res quidem ad Plu-
tarchi (lib. *Aqua-ne an ignis ſit vtilior)* trutinam expendatur. *Di-*
*xit Ariſto, temporis nobis ad vitam dati exigui ſomnum, quaſi ve-*
*ctigalis exactorem, dimidiam auferre partem. Ego autem ſic dico,*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer