Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. plicem tradit methodum, vt ſimilem lapidem acquiras. Primò. Viui ſulphuris, Salnitri vocati repurgati (quod ſcilicet eſt ſine
parte volatili) pari pondere, Caphuræ duplum, Nouæ Calci ad-
datur, ac omnia mortario conterantur vſque adeò attenuata, vt
in auram euolare poſſint. Simul ſtrictè linteolo deligata conuol-
uantur, teſtaceo vaſe claufa ſuper illitâ argilla, feruenti Sole de-
ſiccentur: figulorum imponantur fornaci; cumque figulinum vas
fuerit excoctum (in quo maxima adhibenda eſt diligentia) in la-
pidis duritiem coëunt, & rediguntur: extracta ad vſum miniſtran-
tur. Secundò. Magnetem lapidem in ollam vel aliud conſimile
vas conijce viuâ calce immerſum; meliuſque fuerit, ſi Colopho-
niam adieceris cum calce pari. Cùm vas expleueris, figulari cre-
tâ circumlito ſpiramento, fornaci immittito, alternis eadem pro-
ſequendo, dum vehementer inalbuerit, & torrefiat: Cum opus
fuerit, aquâ vel ſaliuâ ſuper infuſâ flammam eleuabit; qua ſopi-
tâ, loco calido ad vſum recondito. Tertiò. Sumatur Magnetis
lapidis prænarrata calx, Salnitri ſæpè purgati quadruplum, æquali
pondere Caphura, viui Sulphuris nondum ignem experti, & Te-
rebinthinæ reſinæ Oleum, & vini fœcis concretæ, quam Tartarum
dicimus. Hæc omnia molâ vel pilâ trita cribrentur, quæ infracta
ſunt, denuo terantur, cribrenturque. Inſuper auſteri vini arden-
tem aquam paratam habeas, eamque infundas, vt ſuperemineat. Vitreo vaſe condito, & operculato, ne halitum expiret, fimo
ſupponatur duobus vel tribus menſibus, denis viciſſim diebus in-
nouando, donec mellis ſpiſſamentum imitetur, nec vllum diuiſio-
nis indicium præbeat: flagranti inde carbone inferueſcat, dum
humiditas omnis auolet, & penitus ſiccata in lapidem coëat. Si
hoc cognoueris, vas frange, & exemptam iterum terito compo-
ſitionem: aquâ vel humore aliquo leuiter ſuperinfuſo, flamma eri-
getur: & inter omnes principem hæc ſibi vendicat locum, ſi aſſe-
renti Portæ credimus. An hiſce Authorum cogitatis (quæ
non alijs ferè verbis, atque legerim, afferre placuit) ex-
perimentum reſpondeat, fateor me ignorare: obſeruo ta-
men ſemper Calcem viuam adhiberi permiſtam materiæ ali-
cui pingui & oleoſæ, vt humore aqueo affuſo calx excite-
tur, à cuius ſalibus irritatæ particulæ ſulphureæ erumpant
in flammam. Cœterûm impoſita lapidi ligna nullo irritameu- Diſſertatio Octaua. to accendi, aut fabula eſt, aut impoſtura & pręſtigiæ.

Grad. Nullus dubito, quin Sales irritando partes ſulphureas va-
leant excitare flammam. Si quis accipiat Spiritûs Terebinthinæ
Venetæ (hoc eſt larignæ) recens prolecti, ad frigus tamen nati-
uum redeuntis, vncias quatuor; quibus in ampliori vaſe vitreo
affundat Aquæ Fortis generoſę pariter recentis & frigidæ vncias
ſex: coagitet liquores vitro incluſos, vt permiſceantur, & vas ſub
dio relinquat: intrà ſemihoræ ſpatium, operculo remoto, ſpiri-
tus terebinthinæ irritatus ab acidis & ſalinis particulis Aquę fortis
efferueſcere incipiet, & inter fumum conſpicuam flammam emit-
tens, atque ex vitro erumpens, conflagrabit. Spiritum verò Te-
rebinthinæ ſulphureum eſſe & oleoſum, ex eo conſtat, quod dum
elicitur, aquæ innatat, & virtute calidâ præditum eſſe indicat eius
multiplex vſus in Medicina, quem notat Beguinus Tyrocin. Chym. lib. 2. cap. 4.

Maur. Non eſt autem diſſimulandum aliqua, quæ tangenti ap-
parent frigida, ſi commiſceantur, incaleſcere quidem, ſed non
accendi, alia verò etiam accendi. Oleum Sulphuris genuinum
(per Retorta [...] licet deſtillatum ex Sulphure trito, ſemiſſe cal-
cis viuæ, & quadrante Salis Mercurialis; non verò per campanam
exceptum, hicenim eſt Spiritus, non Oleum) ſiaquæ frigidæ in
vitreo vaſe miſceatur, ita calidum efficitur, vt vas manu vix con-
tineri poſſit; a qua enim cum Salinis particulis iungitur, & partes
omnes tumultuantur; ſed accendi non poſſunt & emicare ſulphu-
reæ particulę, quamuis incaleſcant, quia ab a quâ nimiâ cohiben-
tur. Spiritus Vitrioli & Oleum vel Sal Tartari, ſimiliter Aqua
Fortis & Tartarus, ſi miſceantur, incaleſcunt; Salium quippe
diuerſæ naturę ſuâ mobilitate ſe agitant, vbi proximę fiunt, & feruent ebulliendo, adeoque caloris ſenſum in tangente manu ex-
citant: ſed quia ſales ſunt, nec ſulphureis particulis abundat li-
quor ille, nihil eſt, quod vehementi impetu in flammam erum-
pat. At ſi Aqua Fortis, vel Spiritus Vitrioli ſcobi ferri affundi-
tur, materia incaleſcit, immò, quia ferrum ſulphure abundat,
flammam concipit, & grauis odor ob Salis & Sulphuris commiſtio-
naminde expirat. Si Aquæ Forti, in qua ferrum ſolutum eſt,
Oleum Tartari (non tamen guttatim) infundatur, non ebullit ſo-
lùm, ſed & flammam miſtura illa concipit: id quod pariter acci-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer