Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Dand. Hanc lignorum ſponte ſuâ igneſcentium in aris accenſio-
nem, nomine fabulæ aut præſtigiarum, ſuſpectam mihi sĕper fuiſſe
non diffiteor: Nam & Gyraldus de Dijs Gĕtium Syntagm. 17. *Apud*
*Siculos, ait, in colle Vulcanio iuxta stagnum, dum ſacrum fieret, Sar-*
*mentorum faſces ſuper aras ſuâ ſponte ignem concepiſſe, & nullo*
*flante halitu inc endium feciſſe fabulati ſunt. * Et de ſaxo quodam
ſacro in Salentino oppido Egnatiâ (hodie Iuuenatium dici aliqui
putant) de quo ſcribit Plinius lib. 2. cap. 107. *impoſito ligno proti-*
*nus ſtammam exiſtere*, ſic cecinit Horatius lib. 1. ſerm. ſat. 5. *de-*
*hinc Egnatia, lymphis Iratis extructa, dedit riſuſque iocoſque*,
*Dum, flammâ ſinè thura liqueſcere limine ſacro, Perſuadere cupit*
*& c. * Idcirco aliquando curioſiùs euoluere cæpi eorum ſcripta, qui
multa artiſiciosè componere docent, ſi fortè in aliquid inciderem,
quod huiuſmodi narrationes à fabulæ ſuſpicione vindicaret; cum
enim Ars Naturam imitetur, ſi quid artiſicioſum deprehendiſſem,
quod ligna vltro accenderet, facilè potuiſſe à Naturâ quid ſimile
conformari concederem. Ex Serapione in Tract de Mineral. cap. 394. Magnes ſepeliatur calce viuâ in vaſe teſtaceo diligenter
cretâ clauſo, & in fornace figulorum locato, donec cætera vaſa
percocta fuerint: Nam hic lapis extractus, ſputo vel aquâ madefa-
ctus flammam concipit. Ad mentem Alberti, Accipe calcis viuæ,
Salnitri puriſſimi, Tutiæ Alexandrinæ non præparatæ, Calamitæ,
ſingulorum partem vnam; Sulphuris viui, Caphuræ, ſingulorum
partes duas: redigantur in puluerem tenuiſſimum omnia, cribren-
turque; deinde puluis in panno lineo nouo probè conſtringatur,
atque in crucibulo ponatur; mox aliud crucibulum ſuperimpona-
tur, atque filis ferreis ac luto ſapientiæ optimè concludatur, ne
vllo modo reſpirare poſſit, & ad Solem ſiccetur. Quibus factis po-
nantur crucibula in fornace laterariâ, vel figulinâ, donec combu-
ratur materia; quibus deinde ablatis, inuenies materiam lateritio
colore, & perfectam: quæ cùm guttâ aquæ, vel ſputo, madefacta
erit, ſtatim adhibito ſulphure flammam edit, quæ flatu deinde ex-
tinguitur. Lapis, qui ſaliuâ accenditur, apud Cardanum lib. 18. de ſubtil. pag. 727. conſtat ex libris tribus calcis viuæ, picis Græcæ
vncijs tribus, & Magnetis vnciâ vna: trita coquuntur in ollâ fictili
lateribus conclusâ: tum lapis ſepelitur in oleo laurino per dies
quindecim; inde ſeruatur in ſicco: addit tamen Cardanus, *Hoc mi-*
*nus habet veritatis, quia non ſemper accenditur. * Porta verò multi-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer