Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De Flamma & Fumo. eſſe Dœmonum præſtigijs, quæ apud Antiquiores ſcripta legi-
mus, ſed aliquando ex Naturalis Magiæ promptuario, a Sacrifi-
culis ſub religionis velamine ſua venditantibus, deſumi potuiſſe
impoſturæ materiam, vt opinione prodigij, ſuperſtitio hominum
mentes latiùs occuparet. Sic Pauſanias ſe rei viſæ teſtem profitens,
Eliacorum libro priore, ad fin. *Sunt*, inquit, *in Lydis, qui Per-*
*ſici cognomine vocantur, urbes Hiero-Cæſarea, & Hypæpæ. In*
*templo utriu ſque urbis ampliſſimo, cellæ cum aris; ſuper his cinis*
*alio longè colore à uulgari cinere. Huc ingreſſus Magus, ubi, foco*
*lignis impoſitis, tiarâ caput uelârit, implorat cognomen Dei, qui-*
*cunque ille ſit: ex libro enim carmen recitat barbaricum, linguâ*
*planè ignotâ Græcis: ubi perorauit, ſponte ſuâ è lignis, nullo igne*
*admoto, puriſſima emicat flamma. * Quibus autem lignis vterentur,
habemus apud Strabonem lib. 15. non longè à fine. De Magis apud
Perſas ſacriſicantibus ſcribentem in hæc verba, *Carnibus ſuper myr-*
*to lauroue impoſitis, eas Magi ſubtilibus uirgis comburunt. * Quid
autem prohibet, ne cinerem illum artificiosè compoſitum exiſtime-
mus, qui aquâ luſtrali aſperſus (aut ſaliuâ, quaſi per diſſimu-
lantiam, aut guttâ aliqua cruoris ex victimâ decidentis) ignem
conciperet, quo correptæ ſubtiles & aridæ virgæ myrteæ aut laureæ
inflammarentur? Idem facilè dixerim de eo, quod, eodem Pauſa-
nia teſte lib. 1. in Atticis, contigit Seleuco, *cui haud ohſcura pro-*
*digia felicitatem ſignificârunt. Cum enim ex Macedoniâ cum Ale-*
*xandro profecturus Pellæ Ioui ſacrificaret, ligna aris impoſita ultro*
*ad Dei ſimulacrum acceſſerunt, nulliſque ſubiectis ignibus accenſa*
*ſunt: * potuit ſcilicet ab aſſentabundo fani antiſtite excogitari la-
tens aliquod artificium, quo ligna ad ſimulacrum accurrere vide-
rentur vſque ad locum, vbi lapis eſſet, qui accenderetur aliquo hu-
more conſperſus.

Maur. Memini me apud Ortelium, vbi de Scotiâ diſſerit, legiſ-
ſe conſtantem famam eſſe, in Argadia (regio eſt ad Meridiem
poſita) naſci lapidem, à quo, ſialiquandiu relinquatur ſub pa-
leis aut ſtuppâ, illæ accendantur: fortaſſe quia ex lapide exeunt
ex pirationes ſulphureæ at que ſubtiles, quæ recipiuntur â paleis at-
que â ſtuppâ (qua ferè ratione veſtes laneæ incaleſcunt ex igniculis,
quos per cutis poros emittimus) hæ verò congeſtæ poſt aliquod
tempus, ſollicitant ſulphureas particulas palearum at ſtuppæ, quæ
propterea accenduntur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer