Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Octaua. cet examinare oporteret, cur aliqua in flammam abeant, alia quaſi
lentâ tabe abſumantur, & his ſimilia, quæ opportuniùs in ſequen-
tem diſſertationem reijciuntur.

18. *DISSERTATIO OCTAVA.*
*De Flamma & Fumo.*

DAnd. Poſt explicatam Ignis accenſionem, ad eiuſdem ex-
tinctionem proximè gradum facere conſequens videbatur: verùm de iſtâ interrogare paratum animaduertere contigit ex po-
ſtremis heſternæ collocutionis verbis, non eandem omnibus eſſe
exardeſcendi rationem: alia quippe ita in flammam abeunt, vt ex
igne nihil reliquum fiat, vt oleoſa & pinguia: alia ſoluuntur in ci-
nerem, vt ligna atque ſtipulæ; alia non ardent niſi flammam conci-
piant, vt Sulphur; alia contabeſcunt, & vix flammulam eiacu-
lantur; ſi flatu excitentur, vt prunæ. Quapropter, niſi vos aliter,
atque ego exiſtimo, ſtatuitis, hæc priùs examinanda ſunt, vt
poſtea clariùs innoteſcat, quomodo accenſus ignis, etiamſi pa-
bulum, quo alatur, non ſit procul poſitum, extin-
guatur.

Maur. His profectò paſſibus progrediendum, vt eluceſcat ve-
ritas eorum, quæ â nobis hactenus diſputata ſunt: vbi enim om-
nia ſibi conſentire deprehenduntur, nullum certius expectandum
eſt in rebus Phyſicis veritatis veſtigium, in quibus apodicticæ ar-
gumentationes non ſuppetunt. Præterquam quod erumpentem
ex fœno, quod incaluerat, flammam ne poſtremâ diſſertatione
explicaremus, permiſit Gradonicus, tùm breuitati conſultum
volens, tum anguſtijs temporis parcens. Si tamen illa omnia,
quæ indicaſti, accuratiûs perpendere noluerimus, ne minuta
quæcunquè perſequamur, non omittenda eſt ſaltem flammæ
conſideratio, ex qua facilè patet, quid in cœteris dici opon-
teat.

Grad. Quò attentiùs ad inſtitutam hanc noſtram de Igne diſpu-
tationem animum aduerto, eò ampliorem philoſophandi ſyluam
mihi videor ingredi. Ecce, quæ ex occaſione conflagrantis fœni
innuebas, Maurocene, de mixturis quibuſdam pluuiâ accenſis,
ſtatim mihi ſuſpicionem iniecerunt, non omnia fortaſſe tribuenda

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer