Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. quæ non iniucundo odore nares titillant. At ſi fœnum nondum
probè exſiccatum, ſeu pluuià madidum, loco nullis ventis peruio,
congeratur in grandem aceruum; à Sulphure ac à Spiritibus exſo-
lutis attenuatus & propulſus humor ille ſuperuacaneus ex medio
aceruo expirare non poteſt (ſpiſſiùs quippe denſantur flaccidæ,
quàm aridæ herbæ) idcirco inuadit ingenitum herbæ humorem, & ſalinas particulas ſoluit; à quibus, dum extraneo huic humori
vniuntur, dimittuntur Sulphur atque Spiritus: hi verò liberati
vinculo, quo copulabantur cum Sale, nihil obſtat, quin tumul-
tuentur, & facto impetu ſimiles particulas, naturâ ſuâ in agita-
tionem pronas, ad defectionem ſollicitent, eas vrgendo. Porrò
aucto ſenſim tumultuantium numero, atque conflatâ ſeditione,
malum ſerpit vſque eò, vt odoris tetri fœditas fidem faciat inte-
ſtinæ efferueſcentiæ, erumpentibus cum Sulphure Salibus; at-
que demum agglomeratis plurimis ſpiritibus vnâ cum Sulphu-
reis particulis, vehementiuſque agitatis, flamma exiliat.

Grad. Non ante multos annos ſimilem calamitatem valdè no-
tabilem in inſigni Galliæ Ciſalpinæ vrbe accidiſſe memini: Cum
enim ad quadringenta, & eo amplius, fœni plauſtra congeſta
fuiſſent ſub porticu fornicatâ, poſt hebdomadas aliquot grauis
quidam odor, deinde vix tolerabilis fœtor expirabat: rei nouita-
te excitatus ſupremus ſtabuli pręfectus iuſſit furcâ tentari aceruum,
& fœni manipulos aliquot eximi; ſed vix opus aggreditur famu-
lus, cum illico flamma ex modicè excauato aceruo erumpit inelu-
ctabili incendio. Ne autem proximum ædiſicium flamma nimia
corriperet, ſi fortè in aream eijceretur fœnum, ſatius eſſe duxe-
runt aceruum illum non fodicare, ſed accenſum ignem ſub porticu
ſibi permittere, donec vniuerſa materia congeſta ſuas flammas
reſorbens à fornice reflexas abſumeretur: opportuno ſanè conſilio,
non enim tam citò conflagrauit, ſed non niſi poſt quatuordecim
dies ſoli relicti ſunt cineres, inter quos repertæ ſunt maſſulæ ali-
quot, quæ in vitrum fluxerant. Ne verò fornix vi caloris vitium
faceret, ſuperius pauimentum affuſâ abundè aquâ ad cubiti alti-
tudinem munitum eſt: id quod egregiè, & ex ſententiâ ſuc-
ceſſit.

Maur. In his itaque, quibus exardeſcendi cauſa eſt humor ex-
ternus & aduentitius, opus eſt plurimum Spirituum atque Sulphu-
rearum & pinguium particularum ineſſe; quæ quandiu diſcretæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer