Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. prohibeatur: Amicus mihi erat vir nobilis, qui adeò dulci potio-
ne delectabatur, vt recens muſtum recondi iuberet in dolio, quod
perpetuò cuſtodiebatur in cryptâ ſeruandis niuibus deſtinatâ; & planè muſtum, etiam vſque ad ſequentis anni vindemiam, vt ipſe
expertus ſum, videbatur. Suam tamen valetudinem ita prudens
curabat, vt vix aliquid de eo aliquando guſtaret permiſcens in cya-
tho cum vino defæcato: intelligebat nimirum muſtum huiuſmodi
liberaliùs hauſtum poſſe intra venas efferueſcere, & prauâ fermen-
tatione ſanguinem inſicere; quemadmodum ſialiquid iſtius liquo-
ris per ſiſtulam ſuperno dolij oſculo immiſſam infundatur vino in
vappam declinanti, tum leni baculi agitatione illi commiſceatur,
muſti denuo fermenteſcentis commotione agitatur vinum, & ita
vires reſumere videtur, vt in vitro exiliat. Contrà verò ſi in loco
nimis calido vaſa, quibus recens expreſſum ex vuis muſtum conti-
netur, collocata fuerint, periculum imminet, ne efferueſcentiâ ni-
miâ, ob externi caloris additamentum, Spiritus maximâ ex par-
te auolent, neque in tam celeri partium omnium commotione fe-
ces omnes ſubſidant, parteſque inutiles ſecernantur, atque adeò
neque vinum ſatis defœcatum hauriatur, neque ſanè diu perma-
nere poſſit, quin exoleſcat, neque grato ſapore palatum afficiat. Idcirco aliquos noui, quibus in more poſitum eſt muſti valdè ge-
neroſiferuorem interrumpere, innatantes vuæ expreſſæ reliquias
aliquoties demergendo affuſâ modicè aquâ; quo ſit, vt ſuauitas
quædam permanens vino concilietur (quod cœteroqui ad nimiam
auſteritatem vergeret) prohibitâ ſcilicet multorum Spirituum ex-
piratione, & diluto Sale. Sic de tertio quodam Sinapis ſatiui ge-
nere, ſemine albo, minuſque acri, nec adeò excalfaciente, ſcri-
pſit Matthiolus in Dioſcor. lib. 2. cap. 148. *Tritum hoc, muſtoque*
*recenti commiſtum, diutiùs cius dulcedinem tuetur, atque eam*
*deficere prohibet, quod ebullitionem reprimat. Eaque propter qui*
*ex Tridentino agro in Germaniam muſtum comportant, hoc Sinapis*
*genere cadis impoſito, dulcedinem musti conſeruant. * Quando enim
muſtum temperato quodam & æquabili feruore ebullit, particulæ,
non præter modum agitatæ, commiſcentur, ſeque viciſſim ap-
prehenduntillæ, quæ copulatæ in vnam naturam temperari poſ-
ſunt, reliquæ autem congrui nexûs expertes aut in fundo vaſis, ſi
graues fuerint, amurcæ inſtar, ſubſidunt, ſi verò leues, ad ſupre-
mam liquoris partem emergunt; intermedius humor minimè tur-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer