Quomodo Ignis accendatur.
particularum coagmentatio atque complexio, vt ſoluti Spiritus
peruagantes dum illas propellunt, excauent in maſſâ cauernulas; quæ quidem licèt aliquanto minores fiant, dum maſſa depſitur,
ſi tamen panes calido furno condantur antè, quàm fermentatione
ceſſante ſubſidant partes, abſumpto vi caloris humore ſuperuaca-
neo, qui rareſcit primùm, deinde auolat, relinquitur panis ſpon-
giæ in morem plurimis patentibus meatibus excauatus, & leuis,
atque adeò in ventriculo coctu facilis, quemadmodum etiam iure
aut vino conſperſus illo imbuitur. At contra accidit pani azymo,
aut non rite fermentato, cuius ſubſtantia viſcida eſt, tenax, ar-
ctè conſtipata, ponderoſa, & difficillima ad concoquendum, quia
particularum apta commiſtio, vt conſiciatur chylus nutritioni
congruus, vniuerſa perficienda eſt calore ventriculi, qui niſi abun-
det Spiritibus & ſubſtantiâ aliquâ fermenti vicem ſupplente, ne-
quit huiuſmodi cibum exterere; vel ſaltem diuturno tempore in-
diget, vt demum in ſtomacho permiſtionem illam obtineant par-
ticulæ, quam per fermentationem pridem conſecutę fuiſſent, an-
tequam panis furno committeretur coquendus. Præterquam quod,
quando dentibus manditur, extenuatur, & mollitur cibus, cum
illo permiſcetur ſaliua, quę ex Tonſillis linguæ aſſidentibus eXpreſ-
ſa vim quandam habet fermentatiuam, eſt enim excretio, cui ma-
teriam ſuppeditat partim coctio prima, quæ ſit in ventriculo, par-
tim tertia, quæ fit in cerebro. Cum igitur pani fermentato meliùs
quàm azymo commiſceatur ſaliua, ſatis apparet illum præ hoc faci-
liùs in ventriculo fermentari.
Sed ad inſtitutum noſtrum in hoc diutiùs immorari non eſt opus: tranſeamus, ſiplacet, ad vinum, quod muſti efferueſcentiâ, & continenti quadam fermentatione, ad perfectam maturitatem per-
ducitur. Vuę maturę ſuccum, acinorum folliculis incluſum, abun-
dare tum Spiritibus & Sulphure, tum Sale, indicat Aqua ardens
ex vino educta à Chymicis, & Tartarus adhęrens dolijs, in quo
multum Salis reperitur coniunctum cum non exiguâ terræ copiâ. Hęcigitur omnia in Muſto confuſà non indigent extranei alicuius
fermenti ſtimulo, vt agitentur, ſed ſponte ſuâ efferueſcunt, vt
ſatis omnibus manifeſtum eſt: immò non minùs cauendum, ne in
loco ardoribus Solis expoſito collocata vaſa concipiant calorem,
quo muſtum plus æquo ferueat, quàm ne in loco vimis frigido re-
ponantur, quo compreſſis particularum motibus muſtum ebullire