Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Prima. *nobis in argumentum immortalitatis datus eſt; quoniam ignis è cœ lo*
*eſt: cuius natura, quia mobilis eſt, & ſur ſum nititur, vitæ continet*
*rationem. * Et, quod mirere magis, lib. 7. cap. 9. vbi de humani ani-
mi immortalitate, non caſu, & quaſi præteriens, ſed conſulto diſ-
putat, eâdem vtitur argumentatione. *Non exiguum*, inquit *im-*
*mortalitatis argumentum est, quòd homo ſolus cœleſti elemento vti-*
*tur. Nam cùm rerum natur a his duobus elementis, quæ repugnan-*
*tia ſibi atque inimica ſunt, conſtet, Igne & Aquâ; quorum alte-*
*rum cœlo, alterum terræ adſcribitur, cœter æ animantes, quia ter-*
*renæ mortaleſque ſunt, terreno, & graui vtuntur elemento: homo*
*ſolus ignem in vſu habet, quod eſt elementum leue ſublime, cœleſte. *
*Ea verà quæ ponderoſa ſunt, ad mortem deprimunt, & quæ leuia*
*ſunt, ad vitam ſubleuant, quia vita in ſummo eſt, mors in imo. Et*
*vt lux eſſe ſinè igne non poteſt, ſic vita ſinè luce. Ignis igitur ele-*
*mentum eſt lucis ac vitæ: vnde apparet hominem, qui eovtitur, im-*
*mortalem ſortitum eſſe conditionem, quia id illi familiare eſt, quod*
*facit vitam. *

Hæc tamen (Maurocenus excepit) ſi ad veritatem reuocetur ra-
tio, in ſpeciem potiùs dicta, quàm ſolida & expreſſa immortalitatis
indicia videantur: quid enim ad ſtabilem vitæ conſtantiam ad-
ſtruendam conferat fugax ignis mobilitas? quodue argumento
pondus accedat ex eiuſdem leuitate? Proferatur potiùs in medium
tam varium ac multiplex artium genus, quæ ignem ad tot diſſimi-
lia opificia temperant, vt ea numeris perſequi ſe poſſe quiſque dif-
fidat. Vrbem hanc totam animo, oculiſque, ſi vacat, curioſius
perſcrutare; & in ingenti hac artificum turbâ, ſiuè ij, quæ ad vi-
tam propagandam neceſſaria ſunt, procurent, ſiuè deliciarum ac
voluptatis materiam ſuppeditent, ſine priuatam luxuriem foueant,
ſiuè publicæ magnificentiæ ſeruiant, ſiuè prophanam ſupellectilem
inſtruant, ſiuè ad rem Diuinam ſpectantia moliantur, quotuſ-
quiſque ille eſt, quem igne carere poſſe exiſtimes? mitto artium
ferè omnium inſtrumenta, quibus indigent, ea eſſe, quæ ſinè igne
parari nullatenus potuerunt; adeò vt, ſi animo fingas ſublatum
ignem, artemque eſſe denuò inſtituendam, vix vllam reperias, quæ,
remoto igne, ſeu ſubiectam artis materiam præparante, ſeu oppor-
tuna ad opiſicium ſubſidia diſponente, poſſit iterùm commodè ex-
citari. Quamuis autem non artibus omnibus proxima, ſed aliqui-
bus remota tantùm ſit ignis neceſſitas, plurimæ tamen ſunt, quæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer