Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Differtatio Septima. rimus, quomodo admoto igni ignem materia concipiat, tempo-
ris aliquid impertiendum videtur illi quoquè accenſioni, quæ nullo
extrinſecùs aſſumpto igniculo contingit, quemadmodum fœni non
ſatis exſiccati aceruos ſuâ ſponte exarſiſſe non rarò dolemus colo-
norum negligentiam fruſtrà incuſantes.

Maur. Sicut ignis adeò promptè materiam ad exardeſcendum
facilem corripuit, vt niſi illâ deficiente non extinguatur, & pa-
ſtu ſemper indigens ſatietur nunquam; haud abſimili ratione de
materiâ ipſâ, quæ ab igne depaſci poteſt, diſſerentes tam am-
plam ingrediuntur ſyluam, vt diſputationis exitum vix reperiant: id quod nobis contigit ex aliâ in aliam quæſtionem dilapſis. Mo-
rem igitur tibi geram, Gradonice; quandoquidem non admo-
dum difficile erit, vt opinor, rem hanc explicare, ſi fermenta-
tionis perfectæ methodum perſpectam habeamus: fermentationis,
inquam, perfectæ, quæ ſcilicet ad naturæ alicuius perfectionem
atque abſolutionem progreditur; hìc etenim quidam fermenta-
tioni ſimilis motus intercedit, eſt tamen corruptela: & fœnum
ipſum putreſcere indicat fœtor, qui exarſionem præcedit. Animum-
ne vnquam ad fermenti munus retuliſti?

Grad. Nihil vnquam me in eam mentem impulit, vt fermen-
tationem ſatis attentè perpenderem: vix enim aliquando, cum
mihi venanti cibarius in caſâ panis oblatus fuiſſet (quo tamen, vt
Ptolemeo peragranti Ægyptum, comitibus non conſecutis, vt
Cicero refert in Tuſcul. nihil viſum eſt iucundius) atque ſtoma-
cho poſtea leuiuſculè laboranti dictitarent ſocij non fuiſſe ſatis fer-
mentatum, cæpi mecum ipſe exquirere, quid nocere poſſet ſto-
macho inchoata tantùm panis fermentatio: verùm Lepores perſe-
quenti non licuit diutiùs philoſophari. Memini tamen mihi tunc,
ipſo ſtatim illius commentationis initio, hoc peculiari animaduer-
ſione dignum viſum fuiſſe, quod, cum fermentum ſit maſſa quæ-
dam corrupta, & acida, non ſolum pani gratum ſaporem tri-
buat omnium planè conſenſu (non enim hìc, vt ſingularibus qui-
buſdam palatis magis arrident perdices putredini proximæ) verùm
etiam illum ſalubrem efficiat, futurum alioquin ſinè fermento
coctu difficilem, ponderoſum, craſſum, glutinoſum, crudis hu-
moribus aptiſſimam materiam; niſi fortè athletica corpora, quæ
multo labore & graui contentione ætatem traducunt, azymo pane
veſcantur, vt ſolidiore alimento, minuſque diſſipabili vtantur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer