Volltext: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Differtatio Septima. plenâ; cuius quidem duplex quaſi ſpecies obſeruatur; altera ex
ipsâ ſuperficie telluris abſcinditur in laterculos; altera magis
compacta effoditur ex cauernis, quæ eſt valdè grauis, & calorem
habet vehementem, vbi ſemelignem conceperit, adeò vt Leo-
dienſes de ſuo lithanthrace (Tourbam vocant Belgæ) loquentes
glorientur, *ſe babere ignem igne calidiorem, & ferrum ferro du-*
*rius; * quod enim ferrum effodiunt, huiuſmodi lapideis & bitumi-
noſis carbonibus funditur. Sed & tertiam ſpeciem fortaſſe quis
addat, quæ ex aquis ſtagnantibus in Hollandiâ alicubi eruitur: Nam minuto reticulo limus ex fundo extrahitur, qui nauiculæ im-
poſitus demum in terram ex aquis prominentem exponitur, & ex-
planatur, vbi æſtiuo calore aquâ expirante lutum illud ita ſolida-
tur, vt hominem ferat, qui maſſam adhuc tractabilem apto in-
ſtrumento teſſellatim in laterculos diuidit; hi verò in ſtruem can-
cellatim aggeſti Sole & vento ſiccantur, atque aptiſſima ſunt ignis
materia. Verùm non tertia ſpecies Tourbæ hæc eſſe videtur, ſed
pertinere ad primam ſpeciem, quæ ſuperfusâ aquâ in limum abie-
rit. Adidem genus reuocari poteſt concretio quædam *Dauri* vo-
cata, vt author eſt Læuinus Lemnius, quæ in Zelandiâ gignitur; nam, velut ex fodinis, glebas nigras, & pinguedine imbutas eruunt,
quæ accenſæ calorem ingentem excitant.

Dand. Admirabili ſanè prouidentiâ mundum adminiſtrat Deus,
conſulitque rebus humanis, nec ſolùm vniuerſis, ſed & ſingulis; cum enim humana ſocietas igne carere nequeat, tum ad depel-
lendum frigus, tum ad coquendos cibos, tum ad artium opificia,
quibus regionibus lignorum copiam non tribuit, ſuccedaneum
aliquid conceſſit; modò ſolertiam non opprimat incuria, & ſuis
nôrint homines vti bonis. Equidem ſuſpicor fieri poſſe, vt ex vr-
banis noſtris canalibus eductus limus, & in patente areâ Soli ex-
poſitus atque exſiccatus, materiam igni ſubminiſtraret, quemad-
modum de Hollandiâ commemorâſti. Quod verò hìc in Euro-
pâ, idem etiam apud Sinenſes contingit: nam vt legi in Atlante
Sinico pag. 32. de Vrbe Peking, *Carbonem pro lignis adbibent ex*
*Kie monte effoſsum: * & pag. 37. de Prouinciâ Xanſi eundem carbo-
num foſſilium vſum commemorans, *prius contuſos,* inquit, *adbi-*
*bent (lapides enim ſæpè ingentes, acnigerrimos effodiunt) tum,*
*vti & in Belgio moris est, aquâ perfuſos miſcent, maſſaſque confi*
ciunt: difficulter quidem ignem concipiunt, at conceptum ſemel,

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer