Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. atque Spirituum, ſed tamſpiſſâ coagmentatione cum Sale & ter-
râ facta eſt permiſtio, vt exigui & pauci meatus pateant ad exci-
piendos immiſſos à proximo igne igniculos, ægrè accendantur: quod ſi ea ſint, quæ ſulphure quidem abundent, ſed anguſtos
habeant poros, tardè ignem concipiunt, quem diu retinent: ſin
autem Sulphuris atque Spirituum copiam rara textura coniungat,
illa facilè exardeſcunt, & citò abſumuntur. Ex quo patet non
eandem omnibus eſſe conflagrandi rationem; nam de arboribus
ipſis habemus Eccleſiaſtici 28. 12. *ſecundùm ligna ſyluæ, ſic ignis*
*exardeſcit. * Hinc arbores ſponte emortuæ, quia euaneſcentibus
vnâ cum optimâ Sulphuris parte Spiritibus pingui humore deſtitu-
tæ contabuerunt, non ſatis aptam ignibus materiam ſubmini-
ſtrant: Contrà verò terra Viterbienſis, quippe ſulphurea, igni
admota ardet. In Siciliâ locus eſt, quem indigenæ vocant *la*
*Cremata,* quia ſulphureo olim concrematus incendio. *in Lyciâ,*
teſte Plinio lib. 2. cap. 106. , *Hephæstij montes tædâ flammante ta-*
*cti flagrant adeò, vt lapides quoquè riuorum & arenæ in ipſis*
*aquis ardeant, aliturque ille ignis pluuijs. Baculo ſi quis ex*
*ijs accenſo traxerit ſulcos, riuos ignium ſequi narrant: * id quod
bitumine refertos illos montes manifeſtè indicat, cum tam fa-
cilè ignem concipiant: bitumen verò accenſum & liqueſcens per
ſulcos ab accenſo baculo in ſimili materiâ ſimiliter incensâ exca-
uatos deduci quaſi riuum ignis, non ſuperat fidem: quemadmo-
dum neque illud à probabilitate longè abeſt, quod in medijs aquis
igniti lapides ardeant, quandoquidem pinguibus & oleoſis aqua
non adhæreſcit: pluuijs demum cadentibus ignem quodammodo
ali nemo mirari poteſt, qui quotidie intueatur à fabro ferrario aſ-
perſas aquâ prunas, vt validiùs ardeant; aqua enim ac pluuiæ
guttæ occurrentes Spiritibus atque Sulphuri ex valdè accensâ ma-
teriâ erumpentibus, illos reflectunt, & ad interiores partes adi-
gunt, vbi acriùs agitantur plures igniculi coniuncti, qui aquam
aſperſam in vaporem reſoluentes Spiritibus & Sulphuri erumpenti-
bus permiſtum, nouâ hac flammâ ignem augere videntur. Sulphu-
re pariter refertam fuiſſe terram in ſubiectis Ariciæ aruis neceſſe
eſt, cum arderet, ſi carbo decidiſſet, vt ex Authorum teſtifica-
tione refert Plinius lib. 2. cap. 107. Neque famæ refragandum eſt,
quæ percrebuit de incenſis aliquando in Brabantiâ integris iugeris; abundat ſcilicetregio illa carbone foſſili, hoc eſt terrâ bitumine

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer