Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. non pro magno Naturæ miraculo habetur. Illud eſt in Amianto
fortaſſe ſingulare, certè rarum, quod lapis cum ſit, in ſila diui-
ditur, & , quemadmodum lana aut linum, *lauatur, pectitur, ne-*
*tur, texitur,* vt laudatus nuper Matthiolus obſeruat: vulgus au-
tem quaſi lineam telam videns miratur non comburi; ſi lapidem
putaret, quamuis extenuatum, ceſſaret admiratio. Asbeſtini
verò lini mentionem facere non ſum auſus, quia, quæ de illo nar-
rantur, fabulam nonnihil redolere videntur; & ſuſpicari licet
mappas igne mundatas non ex alio filo, quàm ex Amianto fuiſſe
contextas. Cur autem lino illi *Asbeſtino* cognomen ſit, quaſi *inex-*
*tinguibili,* cum neque accendi poſſit, non video; niſi fortè etiam
immortalem dixeris eum, qui nondum natus eſt. An per antiphra-
ſim, quemadmodum Bellum quia minimè bellum, & Parcæ quia
nemini parcunt, Asbeſtinum, hoc eſt ineetinguibile, dicitur li-
num, quòd ſemper eſt ignis expers? Aptè quidem, congruenter-
que Asbeſto, hoc eſt inextincto, nomen fecerunt lapidi, quem
Plinius lib. 37. cap. 10. memorat, ferrei coloris, in Arcadiæ mon-
tibus naſcenti, qui cum ignem non habeat proprium, tamen ſic ar-
det, vt non poſſit extingui: de quo cecinit Marbodeus, *Nam*
*ſemel accenſus conceptos detinetignes, Extinguique nequit collucens*
*perpete flammâ: * & S. Auguſtinus lib. 21. de Ciu. Dei cap. 5 ſcripſit
*Asbeſton Arcadiæ lapidem propterea ſic vocari, quòd accenſus ſemel*
*iam non poſſit extingui. *

Maur. Quid ſi linum Asbeſtinum eiuſdem eſſet naturæ cum her-
bâ illâ apud Tartaros, quam ex Atlante Sinico paulò antè com-
memorâſti? Quamquam, vt ego pariter ſubuereor, ab impoſto-
re quopiam efficta ad emungendos argento ſimpliciores fabula de
lino Asbeſtino inter diras ſerpentes nato in deſertis, aduſtiſque
Indiæ remotiſſimæ locis inualuit, quia nemo prudens adeò curioſus
eſſe potuit, vt tanto periculo, tantiſque incommodis vellet im-
poſturam detegere inueſtigando, num verè ibi creſcat linum huiuſ-
modi, vt certior fiat, Vtrùm exillo, an verò ex Amianto lapi-
de deductum fuerit filum, quod ad texendas mappas offerebatur. Verùm, vt vt eſt, vnâ comprehenſione omnia complector. Illa
Ignem omnino reijciunt ita, vt nec in flammam, nec in prunas
accendantur, quæ plurimum conſtant ſale fixo & terrâ, minimum-
que habent Sulphuris cum Spiritibus & humore permiſti, quo par-
tes conglutinantur: illa verò, quæ non parum habent Sulphuris

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer