Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. ſtant, nec admittant igniculos. Sic non pauci putant deprehendi
poſſe, an adulterina ſit Ceraunia gemma; nam ſi genuina fuerit,
filum ita illi applicatum, vt nuſquam duplicatum omnes illius
partes tegat, ab ardentibus prunis non vritur, ſed tantùm made-
ſcit; exſudante ſcilicet ex gemmâ, vicaloris, humore, qui filum
inficiĕs arceat igniculos. Sic Droſelitus lapis igni admotus ſudorem
emittit, vt ſcribit Iſid. lib. 16. cap. 2. Hæc autem, vt vera fortaſ-
ſe non ſint, à veri tamen ſimilitudine non longiſſimè abeſſe vi-
dentur: quandoquidem plumbum igne liqueſcere nemo ignorat,
adeò vt in fornace additum alijs metallis eorum ſordes abſtergens
ſecum rapiat auolando (propterea Græcis μολυβδός dicitur, quaſi
inquinamenta rodens) nihilominus vaſa plumbea, quibus alicu-
biaqua ſalſa excoquitur in ſalem, quandiu liquorem continent,
integra perſeuerant in igne vehementi, modò caueatur, ne calcu-
lus in aquam illam incidat, tunc enim vas perforatur. Ideò Colu-
mella lib. 12. cap. 19. vbi de coctione defruti in vaſis plumbeis agit,
ſic monet, *ſubinde fœniculo peragitet, ne quid ſubſederit*
*quod poſſit plumbeum perforare. * Immò (quod magis mira-
remur, niſi res obuia eſſet) charta ſupra craticulam ſubiectis
prunis impoſita non comburitur, dum oleum continet, quo pi-
ſciculi torrentur. Nimirum liquor vaſe incluſus ita obſtruit plum-
bi & chartæ meatus, vt, licèt non neget igniculis tranſitum ad
calefaciendum liquorem, non tamen locum det illis, quo agitati
& commoti poſſint vaſis compagem ſoluere: Quod ſi aliquid, vt
calculus aut quid ſimile, fundum tangat impediens, ne igniculi
tranſmeent, neque liquor influere valeat in poros vaſis, ſi fortè
vicaloris plus iuſto pateant, tunc igniculi in calculum incurrentes,
& non tranſeuntes, ita ſe commouent, vt plumbum liquefaciant,
& perforent, aut chartam comburant. Nec diſſentiet Ariſtote-
les, qui Probl. ſect. 24. quæſt. 5. ait, *Calor in fundum vaſis contractus*
*extingui ab aquâ poteſt. Quo fit etiam, vt eliquari res nequeat eli-*
*quabilis, ſi quid bumoris admittatur. *

Maur. Miror, nec niſi de induſtriâ factum ſuſpicor, à vobis
ea, quæ igni reſiſtunt, enumerantibus præteritum fuiſſe omnium
ferè ſermone celebratiſſimum Linum Asbeſtinum, quod *naſcitur in*
*deſertis, aduſtiſque Sole, Indiæ locis, vbinon cadunt imbres, inter*
*diras ſerpentes, aſſueuitque viuere ardendo,* vt loquitur Plinius
lib. 19. cap. 1. , *& ignibus non abſumitur, ideò viuum vo-*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer