Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

De ignis nobilitate. Plinij experimento adhibenda eſſet fides, neſciebam, quippe qui il-
las ſerpentis cum fraxino inimicitias aliquando exploraturus faſci-
culum ex fraxineis ramuſculis virentibus afferri iuſſerim, eumque
iniectis tribus quatuorue viperis æquè circumplicatum viderim, ac
reliquum arborum genus animantes hæ ſolitæ ſint promiſcuè cir-
cumplecti. Quantum autem ab igne ſubſidij ad venenata animalia
fuganda expectari poſſit, fatis intelligunt Braſilienſes, qui *focum*
*perennem in tugurijs iuxta lectos penſiles alunt, eiuſque beneficio no-*
*cturnum frigus tolerare, & venenata inſecta arcere queunt,* vt
docet Guilielmus Piſo lib. 1. de medicina Braſil. ſub init. Et planè
aliquid momenti ad venenum comprimendum igni ineſſe puta-
bant, *quos in Selonio* (campus eſt agri Lanuuini XV. ab vrbe mill. inter Albanum, Ariciam, & Ardeam) *apud focum angues nundi-*
*nari ſolitos* commemorat Cicero lib. 2. de Diuinat. Certè Ceraſtæ
veneno quodcunque animal inficitur, πωροφοβία, hoc eſt ignis
luciſque metu corripitur, vt ab Ægyptijs accepiſſe ſe profitetur
Kircher Art. Magnet. lib. 3. part. 8. quæſt. 3. Ex quibus haud obſcurè
colligitur igni infenſos eſſe ſerpentes, quippe quorum veneno illius
natura repugnat.

Plura fortaſſe addere meditantem interrupit Maurocenus. lon-
gum nimis eſſet, inquit, omne ferarum genus perſequi, quod igne
fugatur, cum illum reformidet: ipſi quoque homines (ſi Vitruuij
lib. 2. Archit. cap. 1. fabuloſa narratio arrideat) cum agreſtem at-
que à ferinâ minimè diſſidentem vitam palabundi in cauernis, quas
fors obtulerat, agerent, vbi primùm ignem in denſiſſimâ ſyluâ ex
ramorum vento validiùs impellente colliſorum conflictu, atque
tritu, elici viderunt, ſe in fugam exterriti dederunt: at vbi flam-
ma reſedit, & excitatis ſopitæ rationis igniculis audere cœperunt, ac
propiùs benignum ignis calorem experiri, tum illum adiectis lignis
fouere, reliquos inuitare, commercia inter ſe miſcere, caſas excita-
re, primaque Architecturæ fundamenta iacere, feritatem dedi-
ſcere, vno verbo homines eſſe, vocum atque legum communio-
ne. Quaſi verò ignis calore, qui ab Ariſtotele homogenea congre-
gare dicitur, primùm conciliari debuiſſet humana ſocietas.

Sed à fabulis, in quas prolapſi ſumus nec aduertentes, ait Dan-
dulus, pedem referamus, & ad ignis vſum ſoli homini datum re-
deamus. *Nos enim quoniam cœleste atque immortale animal ſu-*
*mus*, verba ſunt Lactantij lib. 2. Diu. inſtit. cap. 10. *igne vtimur, qui*

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer