Quomodo Ignis accendatur.
mirum in aquâ ſoluto, terra admiſta ſubſidit. Quod verò hinc el-
lychnium perpetuum conſiciatur, conſequens eſt, cum pinguia
& oleoſa ſalem non ſoluant, ſicut aquea, flamma verò erumpens
non tantæ ſit efficacitatis, vt valeat arctum Salis & terræ comple-
xum ſoluere: id quod fortaſſe Chymicus artifex in Retortâ,
adminiſtratis ex artis præſcripto caloris gradibus, obti-
neret.
Grad. Iſtane eadem eſt cauſa, cur Larix, vt ſcribit Vitruuius
lib. 2. cap. 9. *flammam exigni non recipit, nec ipſe poteſt per ſe*
*ardere, niſi (vti ſaxum in fornace ad calcem coquendam) alijs*
*lignis vratur; nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem*
*remittit, ſed longo ſpatio tardè conſumitur? * Nam grauitas ligni
non innatantis aquæ Salem & terram in Larice abundare indicat,
& meatuum obſtructio, quos anguſtos implet reſina, igniculis
facilem ingreſſum atque progreſſum negat: ideò ſubdit Vitruuius,
*Humore ex terreno est materia ſpiſsè ſolidata, & non babens*
*ſpatia foraminum, quà poſſit ignis penetrare, reijcitque eius vim,*
*nec patitur ab eo ſibi citò noceri; propterque pondus ab aquâ non*
*ſuſtinetur, ſed cùm portatur, aut in nauibus, aut ſupra abiegnas*
*rates collocatur. *
Dand. Non aliam equidem arbitror ſubeſſe cauſam, præter hanc,
quod Salis fixi particulæ terram arctè complexæ intercluſas ſulphu-
ris particulas (quibus, atque humore reſina plurimum conſtat)
prohibent, ne facilè pro ſuâ naturâ commoueri & agitari valeant
ab ijs, qui primò immittuntur, igniculis: propterea iſti irrito co-
natu irrumpentes in laricis lignum reſiliunt, flammamque refle-
ctunt, adeò vt hoc videatur flammas dedignari, & velle à ſe diſ-
cutere; quemadmodum facili experimento conſtare poteſt, & in
illum Vitruuij locum obſeruârunt Barbarus, & Philander. Cœte-
rùm vbi incurrens ignis iteratis impulſibus demum tot particu las
abſtraxit, vtiam Spiritus atque Sulphureæ Laricis particulæ ab
ingredientibus igniculis concitatæ ſpatium inueniant, in quo agi-
tari poſſint, incipit lignum diſſolui & ardere: quia tamen non pro-
ſiliunt exardeſcentes particulæ tam vehementi impetu, quantus
ad flammam excitandam requiritur, & ſenſim calor ſibi viam ape-
riens ad interiora ſerpit, idcirco larix lentè conſumitur, contra
quàmaccidat abieti, *quæceleriter accenditur, quòd, quæ inest*
*in eo corpore raritas aëris patens, accipit ignem, & ita vehemen-*