Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Diſſertatio Septima. aceti phlegmatica, & Salreliquus fuit. Porrò Sal inflammabili-
tati reſiſtit, quatenus partes ſulphureas detinet illis implexus, & prohibet, ne erumpant: igitur chartæ vnitus ſal ſimul cum parti-
culis hydrargyri & albuminis, efficere poteſt, ne charta ignem
concipiat, ſed potiùs vi hydrargyri in flatum abeuntis, ab igne
reſiliat. Non poteram ſatis mirari, quæ de herbâ neſcio qua nar-
rat Atlas Sinicus in Præfatione pag. 22. vbi de Tartaris Orientali-
bus loquitur. *Est herba quædam,* inquit (longè diſſimilis Ariani-
dis herbæ, quam ex Democrito refert Plinius lib. 24. cap. 17. *in Arianis gigni igneam colore, colligi cum Sol in Leone ſit,*
*buius tactu peruncta oleo ligna accendi,* excitatis fortaſſe ex olei
contactu Spiritibus & Sulphure in herbâ exiſtentibus, ſuaque agita-
tione oleum ipſum tenuiter ligno inductum, ſimulque cum eo li-
gni illiti particulas diſſoluentibus) *quam ſupra lapides naſci aiunt: *
*bæc incombuſtibilis eſt, tametſi in igneminiecta diutiſſimè in eo hæ-*
*ſerit: rubeſcit quidem, & igneſcit aliquomodo; at educta ex igne*
*quàm mox pristinam albedinem recuperat, nonnibil in cineritium*
*colorem declinantem. Haud ita longè excreſcit, ſed inſtar cannabi*
*breuioris fert capillitium, non tamen illi par eſt robore ac firmita-*
*te, ſed longè citiùs frangitur. Aquæ impoſita in lutum abit. ſta-*
*timque corrumpitur. * Et paucis interiectis addit. *Ex hac herbâ T ar-*
*tari ellychnium concinnant perpetuum, quod nunquam emungen-*
*dum eſt; ſed cùm ſordibus concreſcentibus oppletur aliquantum,*
*tantùm conijciendum in ignem, putreſque illi adbærentes fungi poſt*
*vstionem abstergendi, cum incorrupta igni illius perſtet materia. *
Verùm hæc paulo attentiùs perpendens coniecturâ ducor ad ſuſpi-
candum herbam illam potiſſimùm ex plurimo Sale fixo & terrâ
compactam, cum exiguâ admiſtione Sulphuris Spirituum, & hu-
moris, quorum nexum ſoluere non valet externus ignis, cui tan-
tummodo datur igniculos immittere in particularum interualla,
quemadmodum cum incandeſcit ferrum. Suadet enim plurimum
Salem terræ iunctum in herbâ illâ ſtatuere tum natale ſolum, quip-
pe lapidibus, quibus innaſcitur, cognata eſt hæc materia; tum
natiuus color ſubalbicans, quem igne amoto recuperat, hoc ſci-
licet indicium eſt modici Sulphuris à terrâ & Sale arctè compre-
henſi, ideoque nullum ab igne detrimentum paſſi: tum caulis mi-
nimum lentus aut flexilis, cum ſit cannabi fragilior; tum maxi-
mè quòd in aquâ ſtatim corrumpitur, & abit in lutum, Sale ni-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer