Full text: Casati, Paolo: De igne dissertationes physicae

Quomodo Ignis accendatur. cauſa, curſæpè ſarmenta in faſcem colligata ſolui iubemus atque
laxari, vt citiùs vberior flamma exiliat, niſi vt erumpentium
ex vno ligno igniculorum agitationi amplius ſpatium pateat
quò validiùs commoti irrumpant in proxima ligna.

Grad. Cum itaque illa facilè ignem concipiant, quæ patenti-
bus poris excipiunt immiſſos igniculos, atque celeriùs conflagrent,
ſi diſſoluti Spiritus vnâ cum Sulphure in omne corpus liberè perma-
nare poſſint; ex contrario ægrè ignem admittere dicenda erunt
illa, quorum obſtructi ſunt pori, quamuis cœteroqui non ſint
ad exardeſcendum difficilia. Sic materiam viſco illitam non arde-
re affirmat Theophraſtus: & Plinius lib. 29. cap. 3. de ouorum gal-
linæ præſtantiâ loquens ait, *Vis verò tanta eſt, vt lignum per fu-*
*ſum ouo non ardeat, ac ne veſtis quidem contacta aduratur: * in ob-
ſtructos ſcilicet viſco, aut oui albumine, poros non facilè ſe inſi-
nuatignis. Sic pariter æqualibus partibus Aluminis & Ichtyocol-
læ cum aceto permiſtis ſiquid imbutum fuerit, non comburi di-
citur. Huc fortaſſe ſpectat medicamentum (eonomine, vt docet
Caius Iureconſultus de Verborum ſigniſicatione, omne contine-
tur, quod adhibitum naturam eius, cui adhibitum eſt, mutat)
quod mihi neſcio quis aliquando præſcripſit, ne literæ poſſint com-
buri. Accipe, aiebat, acetum acerrimum, & ouorum albumina; in quibus dilue, & coagita hydrargyrum; eaque miſcellaneâ pa-
pyrum terinunge, ac toties reſicca: poſtea ibi ſcribe, quicquid
viſum fuerit, & in ignem proijce: videbis abſque vllâ combu-
ſtione reſilire. Hæc ille. Dubitanter tamen ſoli meatuum obſtru-
ctioni hoc tribuerem, ſed reſilientis chartæ motus, quo exarſionem
declinat, adſcribendus potiùs videtur particulis Mercurij, & ſalibus
ab aceto relictis in papyri poris.

Dand. Haud temerè ſuſpicaris petendam eſſe cauſam à particu-
larum poros obſtruentium naturâ nam ſi oleo imbuta fuiſſet char-
ta, vtique pori fuiſſent oleo pleni, nec quicquam impedimenti
attuliſſet conflagrationi; hydrargyrum verò neque albumen oui
ea ſunt, quæ igneſcere poſſint: ſed neque acetum, quod, vtpote
acerrimum, ſalem valdè exaltatum continet, atque Spiritus ita à
Sale comprehenſos, vt quaſi fixam naturam induerint: propte-
rea ſicut in deſtillatione aceti, vt omnibus acidis contingit, pri-
mùm Phlegma, deinde Spiritus elicitur, ita quando charta ace-
to illo delibuta leni aëris calore reſiccata eſt, in vaporem abijt pars

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer